Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
tri Cmyta a Vyssnycze, palatino Cracoviensi ac regni nostri supremo marsalco sincere nobis dilecto, ut is ad maiestatem vestram proficiscatur, si salvis rebus serenissimi coniugis eius venerit, ut illi filium nobis nepotem natum gratuletur ac festos cum maiestate vestra dies agat. Si vero, quod Deus procul avertat, factum iam esset aliquid de seremssimo coniuge, ut omni ratione et maiestati vestrae, et serenissimi filii illius ratiombus prospiciat. Eius consilio utetur maiestas vestra et quantum nos amat, tantum dabit operam, ut ne se animi angat, ne quid sibi moerore morbi adsciscat. Si chara est maiestati vestrae salus nostra et incolumitas, non alio id argumento magis docebit, quam si dolori suo modum fecerit, si moerorem represserit, si hoc potius illi curae fuerit, ut firma atque integra valetudine esse queat. De caeteris rebus nostra sit solicitudo. Semper spem nostram omnem et fiduciam in Deo positam et defixam habuimus: neque nos ea unquam frustrata est, ne nunc quidem frustrabitur. Erunt illo opitulante multorum opinione meliora omnia. Quam optima frui valetudine optamus. Datum Vilnae, Vl-a Augusti. 145. 1540. augus^tus 11. Vilna. Zsigmond iengyel kirdly ievele Piotr Gamrat krakkdi piispbkhbi^ ameiyben tdjeko^tatja ot S^apolyai betegsegeroi es tandcsdt keri a teendokrdl. LL IX. kdtet, 1a—2b.fol. Petro de Gamratis episcopo Cracoviensi Reverende in Christo pater et domine sincere nobis dilecte! Agimus gratias paternitati vestrae, quod non per litteras modo, verum etiam per nunctium nos suum viserit. Neque hac tantum re singulare studium erga nos suum et observantiam ostenderit, sed multo magis etiam id declaravit ea cura et solicitudine, qua non mediocri afficitur de serenissimae filiae nostrae, Hungariae reginae rationibus. Probatur nobis consilium paternitatis vestrae, quod cum nostra quoque et senatorum hic nostrorum sententia plurimum congruit. Nam et nobis, et illis idem iam ante fuit visum. Itaque misimus volucrem nunctium ad magnificum Petrum Kmitha palatinum Cracoviensem atque eum litteris nostris hortati sumus, ut hanc provinciam susciperet, quod eum non gravati facturum confidimus. Cui collegam quidem nullum adiunximus, sed eadem tamen prope mandata dedimus, quae visum est paternitati vestrae. Nam si quod vehementer optamus serenissimum dominum Hungariae regem salvum et incolumem invenerit, nihil aliud, quam gratulabitur natum filium serenissimae filiae nostrae, festos dies una cum illius maiestate agat atque una cerimoniis omnibus nostro nomine intererit, cum sacro puer fonte lavabitur. Si vero quod Deus omen obruat, factum esse aliquid de serenissimo rege cognoverit, tum et privatim, et publice senatores et consiliarios regm Hungariae admonebit, quod et serenissimae filiae, et serenissimi nepotis nostri eam, quam par est, rationem habeant ac quibuscumque potent rationibus eorum animos conciliabit. Si vero serenissimum Hungariae regem repererit viventem quidem, sed morti proximum atque ea valetudine, ut nulla sit spes vitae longioris, exitum expectavit, neque prius ad nos revertetur, quam vel acciderit ei aliquid humanitus, vel quod malumus, pla-