Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

garet, coram quo cum Litteras Belensium produxisset, ex quibus liquido constaret eas ca­pituli litteras, quas adulteratas per eum nonnulli affirmabant, veras esse atque integras, neque ulla ex parte corruptas, litterae sunt per vim detentae, quae vel solae sufficere vi­debantur ad terminandas eas, quae sunt de fmibus, controversias, quod in iis dilucide perscripta essent omnia, quae ad fines regundos pertinerent. Praeterea ii sunt Stephano terrores denunctiati, ut si saluti suae prospectum vellet, e patria sua fugere necesse ha­beret. Quae res quam sit mutua nostra coniunctione digna, maiestas vestra viderit. Non sunt contenti hominem nostrum in custodiam tradidisse, cum neque iuris in eum ali­quid haberent, neque commeritus quidquam esset et cum cautione postea fideiussoria obstrinxisse, nisi nostras insuper htteras, quibus ad constituendos vel dinoscendos poti­us terminos opus habebamus, per vim apud se detinerent. Quod si haec illo authore fi­unt, quem in gratia positum apud nos cupiebat maiestas vestra, facile coniecturam cape­re potest, qui noster erga illum animus esse queat. Hoc quoque procul dubio perspicit, quia nullo negotio conatus eius refutare et documentum in eum statuere possimus eius­modi, quo a simih audacia caeteri deterreantur. Sed ahud nobis suadet amor noster erga maiestatem vestram, cuius causa multa fecimus, sed ne invitis nobis etiam accidat ah­quid, quod maiestatem vestram offendat, metuimus. Furor enim sit laesa saepius patien­tia. Perfertur ad nos non deesse, qui in terram nostram Scepusiensem nobis a regno no­stro absentibus irruptionem facere cogitent, ii si quid eiusmodi tentaverint, dabitur a nobis opera, ut eos suae temeritatis poenitent. Est autem officii maiestatis vestrae, est eius necessimdinis, quae nobis cum illa summa intercedit, providere, ne quid tale existat, quod mutuam nostram coniunctionem diruinere possit. Quod si qui sunt, qui ferre non possunt nos eo inter nos esse animo, quo sumus et qui Christo opitulante futuri sumus, semper decet maiestatem vestram id genus hominum consihis loci nihil tribuere et au­gendae potius, quam imminuendae mutuae nostrae amicitiae studere. Quae quantum in nobis situm erit, sarta tecta, quod aiunt, semper manebit, modo ut pari nobiscum in e­am rem studio maiestas vestra incumbat. Quod vero causam hanc attinet, a maiestate vestra postulamus primum, ut htteras nobis nostras civitatis nostrae Belensis restitui iubeat ac htteras, quibus id Francisco Ri­wai mandet, per hunc nostrum nunctium nobis mittat. Deinde, ut mandet praefecto ar­cis suae Scepusiensis, ut Stephanum hominem nostrum a cautione fideiussoria hberum esse velit. Pro quo nos ipsi promittimus, quod se competenti iudicio sistet ac de omni­bus, de quibus fuerit accusatus, causam dicet. De htteris quoque fidei pubhcae, quem salvum conductum vocant, ei provideri cupimus, quas ipsas htteras per hunc nostrum nunctium nobis mitti postulamus. Quae cum postulata nostra summa sint cum aequita­te coniuncta, quin ea sit maiestas vestra factura, non dubitamus. Quam fehcissime vale­re optamus. Datum Vilnae, decima octava mensis Julii, anno Domini Millesimo quin­gentesimo quadragesimo, regni nostri XXXIIII-o. 141. 1540.juiius 18. S^ds^sebes. Frdter Gydrgy ieveie Zsigmond kirdlyho^St^apolyai Jdnos beteg­segeroi es a vdrhatd haldla eseten teenddkrdi. LL IX. kdtet, 3a—7a.fol.

Next

/
Thumbnails
Contents