Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

est sua maiestas longam et felicem vitam, necnon incolumem reditum ex tam longo iti­nere, atque etiam felices in omnibus votis successus vestris sacris maiestatibus. Quibus etiam itidem ego supplex praecor et quam diu vixero, praecabor ac obsequia mea in gra­tiam earundem devoveo. Datum Cracoviae. Post sigillatam epistolam reliqui hic, Cracoviae in capituli thesauro Litteras dotis et contradotis serenissimae reginae Hungariae ex consilio et mandato magnifici domini pa­latini Cracoviensis usque ad ulteriorem mformationem sacrae maiestatis vestrae, an ist­hic per certiorem aliquem occurrentem sint transmittendae, vel hic in thesaurum Craco­viae dandae sunt, omnino sigillo integro et bene munitae. Vestrae serenissimae maiestatis capellanus humilis Joannes Sbansski decanus Cracoviensis m. p. Praefecti arcium serenissimae Isabellae Hungariae, etc. reginae dotis et contradotis nomine obligatarum Joannes Salanczi castellanus castri Kikelewwar. Petrus Htteratus de Hvniad castellanus castri Dewa. Christophorus Nag castellanus castri Czycho. Paulus Janoki castellanus castrorum Solmosch et Lippa. Joannes Kornyssch casteUanus castri Thokay. Forma iuramenti castri Kikelwwar praefecti Ego Joannes de Zalancz casteUanus castri Kikelewwar recognosco et praesentium serie fateor, quia serenissimus princeps et dominus, dominus Joannes Dei gratia rex Hunga­riae, Dalmatiae, Croatiaeque, etc. dominus meus clementissimus ex sua regia in me gra­tia ac hberahtate casteUanatum ac officium pradicti castri Kikelewwar mihi dedit et con­tuht, ideo ego quoque dominam Isabellam eadem gratia praedictorum regnorum regi­nam, etc. dominam meam gratiosissimam certiores reddere et securos iuro per Deum vivum ac beatissimam genitricem Dei, virginem Mariam et per omnes sanctos et sanctas Dei, quod idem castrum Kikelewwar, in quo me maiestas regia casteUanum constituit et ad manus meas iUud dedit, nemim alteri, nisi maiestati regiae et post maiestatem suam serenissimae dominae IsabeUae reginae Hungariae, DaUnatiae, Croatiae, etc. fideUter te­nebo et conservabo. Et quandoquidem maiestas sua regia voluerit ex manibus meis vel meorum vicegerentium illud rehabere, eius maiestati vel homini suae maiestatis, cui commiserit, sine uUa causatione, quae aUquando per hominem cogitari possit, vel pacti­one restituam. Contingente autem (quod Deus avertat) morte regiae maiestatis ante i­psam reginalem maiestatem, eo casu castrum ipsum eidem reginah maiestati conservabo et eidem maiestati, vel homini suae maiestatis, cui commiserit, absque ulla causatione, quae ahquomodo per hominem possit excogitari, vel pactione quando voluerit, similiter

Next

/
Thumbnails
Contents