Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

Serenissime princeps, pater noster charissime et honorande! Magnas gratias maiestati vestrae agimus de responso seremssimi doniini Romano­rum regis de rationibus nostris ad exhortationem maiestatis vestrae facto, quod ex litte­ris maiestatis vestrae proxime ad nos datis accepimus. Intelleximus enim ex illis, quibus excusationibus res suas illa maiestas perscribat. Quae si ex eo animo, quo scribit, profe­ctae sunt, non deessent quoque nobis rationes, quibus facile probari possit, quo animo existimationem nostram apud maiestatem vestram de non publicatione pacis nominave­rit, si modo res ipsa maiestati vestrae abunde cognita animum illius maiestatis non ma­gis declararet, quam per nos scribi posse. Quam quidem publicationem quamvis dicat nostrae apud nos urgere voluisse, tamen cum illam his nominibus publicandam solicita­verit, ut nos salvo honore et digmtate nostra prorogare non possemus, unde et scripta legationis suae apud nos extant, non videmus, quid amplius ad summam solicitationis suae rationem addi potuisset. Qua in re nos merito appellare non potuisset, cum scopus principalis amicitiae initae non publicatio pacis immatura, prout illius maiestas causatur, sed conservatio regni in ipsis litteris confoederationis aperte probatur. Intempestiva igi­tur haec publicatio pacis, in quam late patentem ruinam regnum hoc ahoqui satis affh­ctum praecipitasset, sola maiestas vestra consyderare potest. Poterat igitur eius maiestas sibi temperare et ahter existimationis nostrae rationem habere, cum nihil hactenus fue­rit, quod non sancte et inviolabihter nos observaverimus. Si quid autem per subditos nostros excessum fuit, facile hoc iudicio commissariorum corrigi et cohiberi poterat, quemadmodum etiam nunc potest. Comperientur tamen subditi ilhus maiestatis plura in his rebus dehquisse. Quod autem ad captivorum rationem attinet, nos in ehberatione illorum nunquam ita difficiles fuimus, ut ad requisitionem ilhus maiestatis lllos abire non fuissemus passi, si modo per ilhus maiestatem de ilhs ita cautum fuisset, ut ilh tertio antea die, quo revi­sio ilhus cladis, ubi ilh in iurisdictione nostra capti sunt, fieret, in eum, unde emitteren­tur, locum reponentur, ne per iUorum dimissionem iurisdictioni nostrae et iuribus no­strorum derogaremus, sed nunquam eius maiestas pro ilhs ita cavere voluit. Accedit ad hoc, quod eius maiestas servitorem nostrum Gregorium Ronyay, qui non modo sub in­duchs capi, sed etiam iuxta concordiam statim dimitti debuisset, in hunc usque diem h­berum non dimiserit. Quem si solum dimisisset, omnes captivos Cassoviae habitos eius maiestatis causa hberos fecissemus. Ubi vero ilhus maiestas fraternum suum erga nos animum pollicetur futurum, nos vicissim id ipsum suae maiestati offerimus. Nam hactenus quoque in nobis nihil defuit, deinceps quoque non deerit, quod ad observationem mutuae coniunctionis pertinebit, dum modo et ilhus maiestas ahquam cepit rationem nostri haberet. Laszky quoque qui­bus de rebus apud imperalorem Thurcarum egerit, certi amici nostri nobis significarunt, quod nos abunde maiestati vestrae proximis diebus significavimus. Quae omnia pro no­stro fihah erga maiestatem vestram debito amore eidem maiestati vestrae perscribere vohumus. Quam Deus optimus, maximus foehcem conservet. Budae, octava die Martii, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regnorum nostrorum XIIII-o. Joannes rex manu propria

Next

/
Thumbnails
Contents