Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

ponderis. Qua dote, quibusque paraphernis cum serenissima coniunx nostra ita sibi ido­nee a maiestate ius cautum esse cognovit, renuntiavit et renuntiat per praesentes con­sensu nostro accedente omni iuri, si quod illi aut ad serertissimorum parentum, aut ad cuiuscunque tandem alterius ex eis descendentem haereditatem competit, cavetque et nos cavemus neminem aut dotis, aut paraphernorum, aut haereditatis suis maternae sive paternae, aut quocunque atio nomine a serenissimo domino rege Poloniae, aut a sere­nissima coniuge eius, aut a serenissimo fitio et successoribus eorum quicquam amplius petituram, nisi si serenissimum fratrem charissimae cortiugis nostrae absque liberis ma­sculini sexus decedere contingerit, tum illa maternae tantum haereditatis particeps esse debebit, hoc est eorum bonorum, quae habet in Itatia serenissima dontina Bona regina Poloniae, coitiunx maiestatis eius, et summae pecuniarum, quas certis in bonis, oppidis, praedtis ac possessionibus tam in regno Poloniae, quam in magno ducatu Lithvaniae inscriptas et obligatas habet. In cuius rei testimononium praesentes titeras nostras duxi­mus dandas et concedendas. Datum Budae, in dominica Reminiscere, anno Domini Millesimo quingentesimo quadragesimo, regnorum vero nostrorum XIIII. Joannes rex manu propria Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. marchio Moraviae ac Lusatiae et utriusque Slesiae dux, etc. memoriae commendamus per praesentes, quod nos totale oppidum nostrum Debreczen appellatum simul cum universis pertinenttis se­renissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. coniugi no­strae charissimae nomine dotis et contradotis mediantibus altis titeris nostris obtigavi­mus et inscripsimus. Tamen cum oppidum illud nunc apud manus alienas existat, ipsam reginalem maiestatem in eo assecurandam duximus et certificandam, quod nos dictum oppidum Debreczen infra spatium duorum annorum a die datarum praesentium com­putando de manibus atienis redimemus, immo assecuramus et certificamus harum no­strarum vigore et testimonio. Datum Budae, in domtitica Reminiscerc, anno Domini M. D. XL. regnorum vero nostrorum decimoquarto. Joannes rex manu propria Nos Joannes Dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. recognoscimus per pracsentes titeras nostras, quod quia castellani arcium serenissimae dommae Isabellae reginae Hungariae, etc. coniugi nostrae charissimae nomine dotis et contradotis per atias titeras nostras inscriptarum lpsi reginati maiestati de observanda fidetitate iuxta formam atiarum titerarum reginati maiestati datarum iuramentum praescriptis verbis praestare debebunt, cuius iuramenti [forma] talis est. Ego, tatis, iuro per Deum vivum ac beatissimam Dei genetricem virginem Mariam et omnes sanctos et sanctas Dei, quod castrum, tale, in quo me maiestas regia castella­num constituit et ad manus meas illud dedit, nemini alteri, nisi maiestati regiae et post maiestatem suam serenissimae dominae Isabellae reginae Hungariae, etc. fideliter tene­bo et construabo, et quandocunque maiestas regia voluerit, ex manibus meis vel meo-

Next

/
Thumbnails
Contents