Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

118. [1540.] februdr 20. Krakkb. Zsigmond Agost ifjabb kirdly levele Brandenburgi Gybrgyhb^ amelyben tdjeko^atja, hogy level utjdn eljdrt erdekeben S^apolyai Jdnosndt. LL VIII. kbtet, 210b~211a.fol. Georgio marchioni a rege iuniore Iliustris princeps, etc. Quod postulavit a nobis lllustritas vestra, ut eam commendatione nostra adiutam vellemus apud serenissimum dominum Joannem Hungariae regem, sororis nostrae ma­ritum nobis charissimum, quo possit arces et bona in Hungaria recuperare, quibus toto hoc tempore, quo bellorum incendiis aesruabant, omnino fuit exclusa, id nos lubenti at­que alacri animo fecimus, si quid erit praeterea, in quo illustntati vestrae gratificari pos­simus, nullam eius rei occasionem praetermissuri. Quae felicissime valeat. Datum Cra­coviae, vigesima mensis Februarii, anno, quo supra. 119. [1540. februdr 20. Krakkb.J Zsigmond Agost ifjabb kirdly levele S^apolyai Jdnosho^ amelyben pdrtfogdsdt keri Brandenburgi Gybrgy s^dmdra. LL VIII. kbtet, 211a—b.fol. Hungariae regi Joanni Serenissime, etc. Redditae sunt nobis non ita pridem litterae ab illustri dornino Georgio marchione Brandenburgensi, sororis nostrae filio nobis charissimo, quibus arces se quasdam et possessiones habere scribit in ea Hungariae parte, quae est ditionis serenitatis vestrae, a quibus exclusus fuerit toto isto tempore, quo armis isthic est certatum. Nunc pacatis re­bus petit a nobis, ut maiestatem vestram praecemur, quo eum arcium istarum et bono­rum possessionem adire permittat, quod nos illustritati illius negare non potuimus, cum quod propinqua nos admodum necessitudine attingit, tum vel maxime, quod aequa no­bis petere visus est. Quid enim aequitati magis potest esse consentaneum, quam ut su­um cuique tnbuatur? Quare maiestatem vestram petimus, ut erga propinquum hunc no­strum et necessarium talem se praestet, ut nostram commendationem non parvum apud maiestatem vestram pondus habuisse intelligat, rem et iustam, et nobis gratam factura. Datum, ut supra. 120. [1540. februdr 20. Krakkb.J Zsigmond kirdly leveie Brandenburgi Gybrgyhb\, ameiyben td­jeko^tatja, hogy kb\benjdr erdekeben S \apoiyai Jdnosndl. LL VIII. kbtet,211b.fol.

Next

/
Thumbnails
Contents