Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
Tertia autem die huius actionis iudex Varaliensis cum duobus iuratis ad Franciscum Reway venit pro repetendis litteris subditorum serenitatis vestrae, medio quorum eidem Reway intimaveram, ne mihi imputaret, quod in propria persona non ascenderem, quoniam ex quo sua dominatio iura et privilegia subditorum maiestatis vestrae detinuit, nulla iusta occasione habita, quanto plus in personam meam desaeviret, quae infima est et inops. Haec autem omnia illi iudex Varaliensis secundum ordinem retulit. His auditis ipse Reway ad iudicem ita orsus est. „Scias - inquit —, quod Stephanus iste est occasio rixarum omnium inter serenissimos Romanorum et Poloniae reges et amicitias inter utrosque principes contractas tanquam acutissimo et asperrimo cultro divisit, quia male et sinistre in scriptura litterarum lstarum processit. Idcirco si eum habere possem, statim eum detineri facerem. Volo ergo, ut illum huc statuas in persona sua, vel in eum locum, unde eum excepisse diceris ad cautionem fideiussoriam. Melius est enim, ut unica persona puniatur, quam duo hi principes rixentur!" Hoc dicto capitulum Scepusiensem statim fideiussionem suam pro me in arce Scepusiensi factam deposuit. Ad quem iudex Varaliensis inquit. ,,Ego absque commissione regiae maiestatis, domini mei clementissimi ac capitanei mei neque Stephanum, nec quempiam aliorum subditorum maiestatis suae statuere audeo in iudicium extraneum. Sed si quispiam quidpiam contra Stephanum vel alios subditos regiae maiestatis causae habuerit, requirat illos iure mediante et unicuique ex parte illorum administrabitur iustitia!" Cui idem Reway respondit: ,,Nos — inquit — in iure vestro nihil agere habemus, tamen ea, quae hic vidimus et intelleximus, domino meo declarabimus." Tunc praefatus quoque Blasius director causarum insurgens in iudicem, ad illum ita verba fecit. ,,Si — inquit - hic adesset Stephanus, dato et concesso illi tantillo temporis spatio, ut confiteretur, statim illum incinerare facerem. Sed ex quo est in iure tuo et pro illo in arce Scepusiensi fideiusisti, ideo da operam, ne manus tuas evadat, quia si aufugerit, scire debeas, quod tu et tota communitas huius oppidi in capite et bonis punieiriini." Hoc dicto statim uitiversas litteras subditorum celsitudinis vestrae in capitulo arestavit. Interfuit etiam subordinatus procurator ipsius Laski palatini Siradiensis, qui similiter super litteras illas fecit prohibitionem in persona domini sui et civium de Kezmarck. Tunc etiam iudex Varaliensis videns has calumnias, easdem litteras in persona serenitatis vestrae ac domini capitanei Scepusiensis, ne ex capitulo auferrentur, arestavit, sicque litterae illae nunc m capitulo conservantur sub sigillo illorum. His igitur rebus territus iudex Varaliensis statim me detineri iussit, captatoque consilio a vicecapitaneis Lubowliensibus me tandem e detentione dimisit sub cautione fideiussoria tali, ut cum dominus capitaneus Scepusiensis vel vicecapitanei eiusdem me habere voluerint, statim me eo, quo ipsis commissum fuerit, statuere debeant. Haec igitur, serenissime et illustrissime princeps et domine, domine et rex piissime, est totius rei summa. Addita est enim afflicto me, nec quo vertam, aut quo pro consiko et auxilio recurram, ignoro, praeterquam ad vestram regiam beitignitatem et clementiam, dominum meum et principem meum clementissimum, cui humilime supplico, quatenus me, infimum subditorum et servitorum celsitudinis vestrae propter sanctam veritatem et iustitiam, ac fidelia servitia subditis serenitatis vestrae exhibita, ac confutationem litterarum adversae partis per me factam angariatum in hisceque tribulationibus,