Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)

De finibus Scepusiensibus narravi omnia, quibus interfui, cum essem commissarius vestrae sacrae maiestatis ad locum differentiae dimissus, explicavique causam non esse dissidiorum ex parte subditorum vestrae sacrae regiae maiestatis. Obtulit se mihi sua maiestas responsum in scriptis daturum, dedit autem huiusmodi: datas fuisse ad se non multos ante dies literas a sacra maiestate vestra de eisdem negotiis, ad quas dicit se ab­unde respondisse vestrae maiestati. Nam quemadmodum maiestas vestra libenter tuetur subditos suos, ita etiam ipse serenissimus rex nollet suis deesse, neque pati, ut limites regni sui minuantur. Non recusat tamen maiestas sua dare literas et mandata ad subdi­tos suos, ne in negotio metarum aliquid innovent, quousque res per commissarios revi­deatur. Ita tamen, ut signa et cumuli terrarum, quemadmodum ipsi appellant, quos co­missarii vestrae maiestatis fecisse dicuntur, nulla iuris revisione expectata mox abolean­tur per subditos vestrae maiestatis, antequam iuris revisio fiat. Ad quam rem ego suae maiestati replicavi, quod nulli cumuli sine scopuli illic erecti sunt a nobis, nihilque inno­vatum, nisi quod pro more limitum obequitavimus circum circa limites bonorum ve­strae maiestatis et iuxta descriptionem Hterarum, quas subditi vestrae maiestatis habent, signa ipsa Umitum revidebamus, ut cum ad rationem commissariorum iudicium perveni­retur, possemus tanto facilius de omnibus rebus edoceri. Video autem maiestatem suam a nostris Polonis male edoctam, idque suae maiestati et coram dixi, et in scriptis de hoc solo negotio dedi. Tamen maiestas sua nihil certi statuere de hoc voluit, nisi prius cogni­tio commissariorum praecedat. Quae cum facta erit, prodebunt fortasse nonnullae res in lucrum. Quod ad Sthephanum captivum attinet, quamquam maiestas sua nuper se abunde etiam respondisse vestrae sacrae maiestati per literas ait, tamen nunc etiam mihi respon­dit se illum detineri iusisse tanquam officialem et servitorem suum, notarium videlicet capituH ecclesiae Scepusiensis et qui in certas suspiciones non parvi momenti incidisset. Quod si sua maiestas intellexerit illum directe subditum vestrae maiestatis esse et tis cul­pis carere, ob quas captus est, non recusabit maiestas sua vestrae sacrae maiestati mo­rem gerere et eum dimittere. Hic ego repHcavi videri mihi eundem Sthephanum desusse longe ante notarium capituH fieri, quod tamen certo nesciebam et rogam, ut saltem sub cautione fideiussoria dimitteretur et causam non vinctus diceret, sed extorquere a sua maiestate nihil aHud potui. IntelHgo tamen eum ab Polonis hoc nomine delatum esse et quaecunque nesciuntur ex ilHs regionibus in hac aula suspiciones ex ilHs ipsis ea prodire. De serenissimo rege Daniae et Uiustrissimo palatino Rheni cum ad eum modum verba facerem, ad quem maiestas vestra praescripsit, videbatur milii sua maiestas ad eundem modum hoc negotium cordi habere, quemadmodum de vestra maiestate dice­bam. Itaque cum indolentia quadam subito mihi sua maiestas respondit dicens sibi hoc negotium maxime curae fieri, seque daturum operam una cum serenissima caesarea ma­iestate, ut si non certa pax saltem induciae beUi prorogentur, iussitque consignari Hteras vestrae maiestatis magnifico domino Sigismundo de Erberstein, ut per primam postam ad caesaream maiestatem perveniant. Hic quoque vdebatur aUquid sua maiestas innuere se cupere quoddammodo, ut iUic etiam oratores vestrae maiestatis adessent. De tribus vilHs per dominum Laski monasterio in Landek ademptis ita mihi sua ma­iestas in scriptis respondit. Quod attinet de tribus viUis, quas per subditum nostrum Hi-

Next

/
Thumbnails
Contents