Tóth Péter: A lengyel királyi kancellária Libri Legationum sorozatának magyar vonatkozású iratai II. 1526-1541 (Miskolc, 2003)
mutua nobilissimum Ungariae regnum ad interitum et rempublicam Christianam ad magnas clades ac pericula perducere debeant. Et tametsi quidem prior nobis ratio tractandae concordiae et pacis, quam affimtatis habenda videatur, utpote eius, ex quo reipublicae Christianae salus dependet, quia tamen illustris dominus Georgius Saxoniae dux ad nos scripsit mentem hanc et institutum apud serenissimum regem Ferdinandum resedisse, ut imprimis affinitatis et subinde ad concordiae persuasiones descenderetur, dicent oratores nostri sibi per nos iniunctum esse, ne quid in hac tractatuum prolatione et prioritate praeter voluntatem serenissimi regis Ferdinandi a se fiat. Quare petent se ab ipsius magestatis oratoribus de hac ipsa voluntate instrui et quicquid malle maiestatem suam ex oratoribus cognoverint, ad id officium, diligentiamque suam cum persuasione, ubi expediet coniunctim accomodabunt. Quod si vero ab affinitate tractatio cum praefati domini regis oratoribus inchoanda venerit, oratores nostri circumspicient, quid, quove loco magis commode pro necessitate et dignitate negotii dicere debeant. [. . .] Quod si vero circa hanc transactionem affinitatis oratores nostri sohcitati fuerint de subsidio palam et clam serenissimo regi Ferdinando a nobis ferendo, dicent neque nobis tam liberam esse in eo facultatem, ut palam citra periculum regni et famae, dignitatisque nostrae dispendium suppetias ferre maiestati suae possimus, neque tantam in aerario repositam pecuniam, ut illa ad ocultum quantumvis parum subsidium nobis etiam vel maxime volentibus serenitati suae commodare valeamus, eo enim angustiorem deductum esse regnum nostrum, ut a vicinis potentissimis hostibus, praesertim vero a Thartaro, quem Thurcus in hoc constituit, continuo etiam hieme praeter solitum acerrime infestetur, unde tantum abest, ut praestare possemus auxihum ahis, et etiam ipsi ahorum auxiho, quod hactenus nemo praestare curat, plurimum indigeamus. Caeterum ne palam auxiliis maiestati suae simus, monet nos institutum et promissum nostrum de servanda neutralitate factum, quod si servare et ita, ut fides nostra postulat, praestare integrum debemus, oportet nos ita, ut hactenus fecimus utriusque partis offensionem devitare et ab omni contentione non solum re et copiis, sed animo etlam dihgenter abesse. Monent item foedera ab antiquo inter nostrum et Ungariae regnum percussa, quibus ahter sub hac regni Ungariae dimissio< . atisfacere, officiumque nostrum commendare non possumus, quod si ita, ut fecimus, ab armis quiescamus, ne cum uru parti, quae sibi omne ius in regno Ungariae vendicat, adesse ex debito faederum cupiamus apud alteram, quae eadem ratione dominum eiusdem regni penes se esse affirmat contra foedus quid egisse accusemur. Terrent praeterea nos et Thurci rationes, qui cum faedus nobiscum habeat et defendendi regis Joannis provinciam suscepit nulla alia re tam facile adversum nos et regnum nostrum provocari et commoveri posset, quam si serenissimo regi Ferdinando auxihum quavis ratione concedamus. Quod etiam auxihum Thurco adversum nos faciente, armisque nos ob violatum foedus, quod absit, lacessente, nequaquam suae maiestati praestare possemus ad defensionem ipsius regni nostri vocati et distenti, unde et maiestati suae hac promissione subsidii, cum illud praestare non possemus, parum prodessemus et nobis vel hac ipsa-sola promissione multum incommodi et discriminis compararemus.