Bánkúti Imre: A Rákóczi szabadságharc dokumentumai Abaúj-Torna, Borsod, Gömör-Kishont, és Zemplén megyékből. 1. 1705-1707 (Miskolc, 2003)

Dokumentumok - 1707

Captivorum benignissime innatis affectibus et propensione plurimum confisus in benignissimum conspectum, ejusdem Serenissimae Principa­lis Maiestatis Vestrae religiosa submissione accedendo, in quibusnam de­fectibus tam sustentationis vitae, quam aliarum competenter necessa­riorum constituti simus Patakini, humillime detexeram meque indignum exaudire benignissimeque resolvere dignata sit eadem Maiestas Vestra Serenissima, quod nimirum domini officiales bonorum Suae Maiestatis Serenissimae congrue de necessario aedificio et sustentatione nostra pro­videre faciant. Qui quidem unum dolium vini, duos cubulos frumenti et viginti imperiales sive talleros 20 aereos administraient, sed quia in qu­adruplo omnia essent pretio venalia forensia, imo nec reperabilia in aerea moneta unde (alias etiam eleemosyna in partibus istis nimis parce imo vix aliqua accedente) summám famem pati cogimur. Proinde iterate ad pedes Serenissimae Principalis Maiestatis Vestrae summa cum religiose demis­sione provolutus supplex eandem Maiestatem Vestram Serenissimam exoro, dignetur dominis officialibus benignissime committere et mandare, quatenus de congrua sustentatione et subsistentia nostra ac etiam neces­sariorum reparatione habitationis nostrae in tempore providere non inter­mitterent. Quam ejusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae Principalis gratiam prout obligate ita precibus ac missae sacrifices á Deo omnium bonorum remuneratore remunerandorum supplicabimus. Altefatae Maiestatis Vestrae Serenissimae humillimus fidelis ac devotus servus Pater Franciscus de Resurrectione Ordinis Sanctae Trinitatis de Redemptione Captivorum Resi­dentiae Patakiensis Praesidens. [Külső címzés:] Ad Serenissimam Inclyti Regni Transylvaniae Princi­palem Maiestatem ac Dominum Dominum benignissimum humillimum memóriáié instroscripti instantis. [Rávezetve a határozat:] 27. Pataki Trinitariusok. Nemzetes vitézlő Krucsai Márton praefectus hívünknek committál­tatik, mivel magúnk is láttyuk, hogy naturálék dolgábul fogyatkozások lé­vén, nem subsistálhatnak, a pénz helyet is administráltasson számokra victuálékat. Datum in Castro nostro Szerents die 21. mensis May anno 1707. F. Rákóczi m. p. Paulus Ráday m. p. Franciscus Aszalay m. p. 1707. Eredeti. OL. G. 19. RSzL. II. 2. f.

Next

/
Thumbnails
Contents