Tóth Péter: A miskolci kötelkönyv - Borsodi Levéltári Füzetek 22. (Miskolc, 1986)

I. Kötelkönyv

neliano a parte dominorum Pauli et Johannis Szepessy, intuitu evictoratus fisci suae raajestatis regii, caeteroquin cum aliis sibi similibus nobiscum aeque consentientibus, de tentanda et omni meliori modo concludenda cum fisco regio accorda et con­ventione nos omnino nomine collectivo paratos, minusque diffj­ciles asserimus. Quia vero illustrissime domine baro, pro statu, qualitate item oppidi hujus nostri, et quantitate, seu extensi­one circumjacentia territorii, quod alias ita angustum esset, ut nisi quam plurimi incolarum, sed et promisciie omnes et sin­guli ad viciniora territoria excolenda excurrerent, quotidianae vitae media sufficientia vix acquirere queant. Et alias nobili­tari praerogativa gaudentibus, minoris et infimae etiam conditi­onis coincolis, in casu onerosi forte judicii mallent exiguis suis privari potius bonis, quam mutata oppidi hujus facie jugo se submittere colonicali. Accederet etiam, quod inde ab abaliena­tione hypothecariorum dominorum arcis et dominii Dios Gyor, tractu temporis per partes facta pecuniario, supor oppido hoc nostro haerens summa ex literis inscriptionalibus venditorum eruenda, grandem omnino summam constitueret, et tantam quidem, ut pro ratione moderni sui status vix pluris aestimandum vcnirot. Nihilominus quia loco natali movere et alienas quaerere sedes permolestum nobis accideret, idque cum dispendio servitii sacrao caesareae regiae majestatis /quod alias pro virili et posse nostro ad mandata excellentissimorum dominorum generalium ct inclytae camerae Scepusiensis promovere semper studuimus et promovimus/ connexum foret. Tdeo non ex diffidentia causae, itno pro avertendis gravioribus expensis et fatigiis, amoreque loci hujus, et ulterioris omnium nostri conservationis, pro obtinenda perennalitate juris offerimus et promittimus ad aerarium alte­latae suae majestatis sacerrimae ultra summam super hoc oppido nostro haerentem duodecim millia florenorum rhenensium. Suppli­cando in eo humillime illustrissimae dominationi vestrae, quate­nus ex rationibus et motivis praeinsinuatis, dignetur hanc ob­lationem nostram gratiose acceptare, nosque humillimos suos sor­vitores de futura indemnitate nostra securos reddere ac ubi e re nostra fuerit in altioribus etiam locis humillimam eatenus ins­tantiam nostrara efficaciter promovere. Quam ejusdem gratiam hu­millimis servitiis nostris illustrissimae dominationi vestrae reservire semper studebimus. Permanentes ejusdem illustrissimno dorainationis vostrae servi humillimi. Judex primarius, senntus

Next

/
Thumbnails
Contents