Levéltári Évkönyv 9. (Miskolc, 1997)

Barsi János: A minoriták megtelepedése Miskolcon és iskoláztatásuk a Ratio Educationis megjelenéséig (1729-1777)

ciipiens, in veritatem Asserti Reverendorum Patrum Minoritarum inquirere non des­titit, verum post impensam diligentissimam operám, nullum Testimonium, Nullumve Argumentum reperire potuit, unde coliigere, aut probabilem quampiam conjecturant formare liceret, quod eadem Ecclesia ad Reverendos Patres Minoritás unquam per­tinuisset, prouti id ipsum Excelso Locumtenentiali Consilio quoque Sub Dato praefatae Die 22 Septembris Anni 1727 desideratae in formationis loco, uberioribus rescripsit; Quae praemissa, quamvis ad refutandum Reverendorum Patrum Minoritarum Asser­turn, satis valida ac ponderosa esse dignoscantur, pro tollendo nihilominus eatenus om­ni ulterioris Suspitionis Scrupulo, hicce in Vidimatis Paribus Sub Litera A humillime adnectimus certarum literarum Privilegiarum Transumptum, ex Conventu Ecclesiae Beati Joannis Baptistáé de Jassov emanatum, ex cujus tenoré, Signanter autem ex contentiis Privilegii gloriosissimae memoriae Perdinandi Primi luculenter et manifeste apparebit, Supra fatam Ecclesiam Beatissimae Mariae Virginis, uti nunc, ita antehac etiam Semper Parochialem, et non Reverendorum Patrum Minoritarum praefiásse, quod ipsum Ferdinandensum Privilegium, Sicuti per Sacratissimum condam Principem Rudolphum Secundum Romanorum Imperatorem, ac Regem Hungáriáé in Anno 1593 Die 22 Mensis Mártii, Eadem Ecclesiam jam eorum prae manibus Helveticae Confes­sioni addictorum existente, ad Instantiam eorundem, benigne confirmatum exstitit; ita nos in usu ac possessione ejusdem, a memoria humana inpraesentiarum usque vmperturbare Semper perstitimus. Quae omnia, cum praementionatae benignae Literae Privilégiâtes reddant inne­gabilia antelati Reverendi Patres Minoritáé praetensis Juribus Suis jam diffidentes, ah­um iterum uti Subintelleximus ad exoperandum optatum Instantiae Suae effectum, et quidem Speciosum admodum assumserunt praetextum, quasi videlicet Romano Cat­liolici, Cives ac Inhabitatores Oppidi Miskolcz, neque Templum, neque Sacerdotes Re­ligionis Suae, pro cura Animarum Sufficientes ibidem Haberent, adeoque ad Consulen­dum hide necessitati, medio gratiosae Excelsi Locumtenentialis Consilii recommendatio­nis, Ecclesiam banc nobis adimendam, Sibique pro erigendo Claustro assignandam instantissime urgent. Ac enim-vero, praetextuosa hac nécessitas, utrum in re ipsa tanta sit, quanta verbis esse praetenditur? Judriae Inquisitionis, Sub litera B: in vidimata Copia humil­lime adnexae, ex cujus continentiis uberius apparebit, Romano Catholicos in Oppido Miskolcz Paucos admodum esse, itaque in toto nobilium quidem non nisi quinque, Ple­bejorum autem circiter quatuor Familias, fixam ibidem mansionem habentes numerari, pro quorum Spirituali Cura Animarum, per Eminentissimum Principem Cardinalem et Episcopum Vaciensem Comitem ab Altham, duo Sacerdotes Catholici in contiguo eidem Oppido Abbatiali tractu Mindszent nominato, actualiter Semper intertenentur Temp­lum vero ibidem existens Catholicorum, honori omnium Sanctorum dedicatum, per eundem Eminentissimum Principem Cardinalem, in longitudine ad Sedecim, in latitu­dine autem ad octo orgias in tantum actu ampliatur, ut modernum Templum in medi­tulio Novi aedificii constitutum sit, in quo, ubi ad perfectionem deductum fiierit, non modernus tantum Romano Catholicus Populus, sed decuplo etiam sufficientissimum habiturus est, ad peragendum Cultum Divinum Spatium. Quapropter cum neque praetensi putativi Juris, neque Speciosa praetextuosae ne­cessitatis ratio, Saepe fatis Reverendis Patribus Minoritis hoc in passu suffragari valeat,

Next

/
Thumbnails
Contents