Baranyai történetírás. A Baranya Megyei Levéltár évkönyve, 1992/1995. (Pécs, 1995)

Forrásközlemények és tanulmányok Délkelet-Dunántúl történetéből a XIV-XX. században - KOSZTA LÁSZLÓ: A Pécsi Káptalan kiadatlan oklevelei (1325-1339)

preceptum prorogassemus et deinde per legitimos procuratores parcium ad vicesimum secundum diem festi Ephyphanie Domini ultimatoque sub pena quadraginta marcarum ad secundum diem diei cynerum successive de parcium voluntate extitisset prorogatum, tandem tamen ipso secundo die di­ei cynerum occurente duos ex nobis, videlicet magistros Thomam ecclesie rectorem Beati Bartholo­mei et alium Thomam cuccentorem ecclesie nostre socios et concanonicos nostros ad videndum et audiendum dictum arbitrum duximus deputandum, qui postmodum ad nos accedentes nobis dixe­runt, quod inter predictum Petrum filium Nicolai et magistrum Petrum ac filios suos predictos medi­eantibus dictis quatvor probis hominibus per partes adductis die et loco predictis taliter extitisset arbitratum, quod quia ipse Petrus filius Nicolai in figura dicti arbitrij quartam filialem nobilis domine matris, scilicet sue matris, videlicet ...(llona)... sue filie comitis Nicolai filij Jula in possessionibus uni­versis eiusdem Nicolai ipsam attingentem cum litteris procuratorijs nostris in persona eiusdem domi­ne matris sue conparendo super ipsos magistrum Petrum et filios suos requirebat, ipsique magister Petrus et filij sui excipiendo contra ipsum habere se litteras expeditorias effecates super ipsa quarta filiali predicte nobilis domine dixisset et ad requisicionem terciariam dictorum arbitrorum ipsas litte­ras ydem magister Petrus cum filijs suis propter distanciam loci, ubi easdem ad conservandum de­posuisset, ad presens non posse exhybere allegasset, idem feria secunda proxima post quindenam festi Passce Domini nunc venturum ydem magister Petrus et filij sui predicti coram vestra maiestate tenerentur ipsas litteras eorum expeditorias exhybere de quibus disserceveret vestra serenitas atque discurret, predicta autem nobilis domina relicta quondam Jacobi de Kemud unacum predicto ma­gistro Petro fratre suo et filijs eiusdem magistri Petri predictis similiter super quarta sua filiali, que ip­sam attingit in possessionibus patris, scilicet pretacti Nycolai filij Jula propter fraternalem dilectionem componentibus probis discretis et nobilibus viris taliter concordassent, et concordave­runt coram nobis, quod predicte nobili domine relicte Jacobi pro quarta sua predicta ipse magister Petrus et filij sui assumpsissent et assumpserunt in presenciarum astando quilibet ipsorum viginti marcas, scilicet in novo seu in toto octoaginta marcas denariorum banalium, marcas quamlibet cum sex pensis computando, partim in denarijs, partim vero in estimacione denarios valente solvere co­ram nobis in hijs terminis, videlicet viginti marcas in octavis Penthecostes, iterum viginti marcas in octavis Beati apostoli Jacobi, item similiter viginti marcas in octavis Beati Michaelis archangeli, item viginti marcas in octavis Beati Andree apostoli, post sese subsequentibus tali obligatione mediante, quod si quis ipsorum quemlibet terminorum predictorum pro sua parte obmitteret et solvendo pe­nam dupli incurreret eo facto et ut assumpserunt litterarum vero predictarum vestre serenitatis tenor iste est: Nos Karolus Dei gracia rex Hungarie damus pro memoria, quod causam, quam Petrus et Paulus filij Nicglai filij Hinicha et nobilis domina quondam Jacobi de Kemud pro quibus Gregorio de Herend et Marcus plebanus de Gyula cum procuratorijs litteris capituli Quinqueecclesiensis et con­ventus Pechwaradiensis comparuerunt ab una iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum in octavis festi Penthecostes contra Petrum de Suklos, Paulum, Stephanum et Nicolaum filios eiusdem, qui personaliter astiterunt, parte ab altera habebant coram nobis ad octavas Sancti regis Stephani nunc venturas volentibus partibus prorogavimus eo modo, quod in octavis Beati Jacobi apostoli proxime affuturis ambe partes in Quinqueecclesiis quatuor probos viros, scilicet una partium duos et alia similiter duos adducent, -qui visis litteris causiditis presentibus duobus testimonalibus hominibus capituli Quinqueecclesiensis inter easdem partes te/nebun/tur arbitrari triginta marcas simulcum porcione iudicis ipse magister Petrus et dicti filij sui ante litis ingressum solvere tenebuntur si hominum arbitrum tunc non curaverint seriem dictum capitulum Quinqueecclesiense ad me­moratas octavas Sancti regis Stephani nobis fideliter rescribere tenebitur, hoc etiam ad filium Laurencii de Pukur ipsarum parcium in dictum arbitrium adducantur tanquam suspectos recu­sarunt. Datum in Wyssegrad anno Domini dominicam Invocanit, anno Domini M° CCC mo XXX mo octavo. Kivul: Dorhini regi ad feriam secundam proximam post quindenas festi passce Domini pro nobili domina relicta Jacobi de Kemud. Sérült, hiányos oklevél. Df. 259844.

Next

/
Thumbnails
Contents