Baranyai történetírás. A Baranya Megyei Levéltár évkönyve, 1990/1991. (Pécs, 1992)
Források és tanulmányok a gazdaság, társadalom és politika történetéből - KOSZTA LÁSZLÓ: A pécsi káptalan kiadatlan oklevelei
1323. január 11. kedd Nos capitulum Quinqueecclesiense memorie commendamus, quod Bokou filius Stephani de iuxta Boych in nostri presencia personaliter constitutus assumpsit et obligavit se Nicoiao et Corardo filijs comitis Jacobi de Owar, ex quibus idem Corardus conparuit pro se et pro Nicolao fratre suo antedicto, quod possessionem suam Bokoufoldu vocatam iuxta Boyh existentem quandocunque vendere vel pignori obligare quoquomodo intenderet vel aliqua necessitate compelleretur, non alteri alicui nisi eisdem filijs comitis Jacobi vendere possit antedictis pro eo quia possessionibus eorundem filiis Jacobi undique vicinatur et ab eisdem cognoscitur esse alienata vel dixerunt tali obligacione mediante, quod quandocunque dictam possessionem absque scitu dictorum filiorum Jacobi venderet vel pignori obligaret, et prius ad scitum nostrum ydem filij Jacobi se ipsam possessionem emere non posse confessi non extitissent, extunc eadem possessio sine aliquo precio perpetuaretur filijs Jacobi antedictis pleno iure. Datum tercia feria proxima post festum Epiphanie Domini eiusdem M° CCC° vicesimo tercio. Kivül: Memorialis super eo, quod Bokou filius Stephani possessionem suam iuxta Boych existentem nulli alteri posse vendere vel pignori obligare nisi filijs comitis Jacobi de Owar. Df. 259820. SSUA. Révay cs. Gyulay 3-31. A pécsi káptalan bizonyítja, hogy előtte megjelenve Bajcs melletti István fia Bakó megfogadta, hogy Bajcs melletti Bakófölde birtokát senki másnak nem adja el és nem zálogosítja el, csak Óvári Jakab fiainak, Miklósnak és Korrardnak, mivel az említett birtok minden oldalról Jakab fiainak birtokaival határos. 17. 1323. május 2. hétfő Nos capitulum ecclesie Quinqueecclesiensis memorie commendamus, quod magister Laurencius filius magistri Nicolai filij Laurencij quondam palatini pro se et pro magistro Johanne maiore ac pro Dominico minore, fratribus suis carnalibus ab una parte, et magister Beke filius comitis Pauli de Negeuen ab altera in nostri presentia personaliter constituti confessi sunt oraculo vive vocis, quod in causa seu causis, quas idem magister Laurencius pro se et pro predictis fratribus suis super quibusdam possessionibus Kachfolua et Kaptár vocatis movebant contra predictum magistrum Bekem regio in comspectu vel coram iudice curie et super alijs nocumentis, dampnis et iniurijs, mediantibus probis viris ad perpétue pacis devenissent unionem tali modo, quod idem magister Laurencius et fratres sui quandam particulam terre seu possessionis de terra Kaptár antedicta, et quia etiam super predictis possessionibus materia questionis inter eos diutius fuit ventilata, eidem magistro Beke antedicto terris, metis et signis infrascriptis dedisset, contulisset, assignasset et assignavit coram nobis sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo, irrevocabiliter et irretractabiliter possidendam, habendem et tenendam, obligans se idem magister Laurencius vice sua et vice fratrum suorum, quod si processu temporis eundem magistrum Bekem et suos heredes in litem traherent, aut aliqualiter molestare intenderent pro predicta particula terre, ipse et fratres sui ac eorum heredes viginti marcas ante litis ingressum solvere tenerentur magistro Beke antedicto, prout idem magister Laurencius pro se et pro predictos fratribus suis assumpsit coram nobis, econverso autem idem magister Beke assumpsit et obligavit se eundem magistrum Laurencium et suos fratres omni fidelitate et sincero zelo amplecti et prosequi toto posse; mete autem predicte particule