Földváry László: Adalékok a dunamelléki ref. egyházkerület történetéhez (Budapest, 1898)
II. rész. Dunamelléki ev. ref. egyházkerület a baranyai püspökséggel való egyesülés után (1715-1780)
355 Clarissime Domine, mihi Colendissime ! Magno dolore ducor, quod praesumant in specie Singuri religionem excipere, et turpiter loqui, furări et multa mala facere. Ego hac occasione scribo Ispano et severe mando, ut alia vice has quaerelas non audiam, Zingaros autem pellam, et honestos homines impopulabo, quod etiam Claritati Vestrae plurimum commendo, quaerere occasionem, ut plures Hospites veniant, quos ego libenter suscipiam. Mihi est omnis Religio I chara. Ego non sum Apostolus nec ero; — maneat quilibet in sua religione in qua natus est. Ultima enim Diaeta Status I et ordines Croatiae volebant amotam Claritatem Vestram ex Réthfalu habere, nescio quo projectante; proinde Ego meam protestationem scripto ad Regnum dedi et dixi quod Réthfalu in hoc statu a 300-tis et ultro annis in eodem loco stetit et cum benedictione Divina stabit meae Familiae durante. Vi enim nemo cogi potest ad Religionem mutandam, ne posteriora malla prioribus pejora Hant. Proinde orent Deum mei Rétfaluenses et sint sua sorté contenii, me ament prouti hactenus Ego ipsos umabo. Ad requisitionem et ablegationem plane hue Rumam, curavi mensurari noviter Terras, ut cuilibet juste sit, prouti Deus et nostra Regina praecipit. Mandavi Provisori ut cuilibet scripto det, quantum omnis habet et quantum solvere et roborisare debet, quis ejus vicinus, in quo loco tales terrae et prata sint. Fateor, ego saepe-saepius una-alterave die in Réthfalu moratus fuissem; sed quotiescunque veni, semper quaerelas audire debui, continuas item mendicationes: „Jam non habere terras, jam quod non admittantur intra terras extirpare, jam Deus scit quae?“ Ideo proprie dicendo aufugi, nec morari ideo potui. Jam modo quilibet et quaelibet vidua habet suum, illud quod mensuratum est teneat, exstirpet et cum benedictione Divina usu fruetur. Caeterae remansae terrae dabuntur illis, qui impopulabuntur, ut et illi sciant qualiter in pace vivere debeant. Ita feci prouti illi exmissi et ablegati voluerunt. Rogo et recommendo sylvas ut custodiant, semper cogitent de futuris Contingentibus, ne maledicant, prouti actu viventes maledicunt suis antenatis, quod illi tarn pulchras sylvas exsecuerint. Ecce moderata durant et durabunt. Quilibet Pater Familias debet cogitare pro suis filiis et nepotibus, ut ipsis extirpet, Pruna, Pomos, Piros et Ferasos inplantet: sic talis quilibet benedicet sous antenatos, quin imo recordabitur et dicet: „Ecce hoc, quod hódié in foro Eszékiensi vendidi, Portionale et Terrestrale solvi, ab hac et illa arbore acquisivi et 23* II.