Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

139. Kóródi István Lessus in obitum Iuvenis Egregii Sigismundi Csemnyitzki Anno 1786 Si subitum interitum deflevit Coniugis Orpheus Si doluit genitrix Memnonis alma necem. Huc elegi tristes moestaeque venite Camoenae. Ah nimis hic vobis nomen idoneum erit. Densa sodalitium minuunt quia funera nostrum Nec sat saevitiae mors modum habere suae Nunquam deflendos satis abstulit ante sodales Spectatos sacra relligione, duos. Ferius his |: quia mors non est contenta duobus: | Nunc comes heu durae mortis inivit iter. Ille Sigismundus nobis Csemnyitzki sodalis Qui vitae et studii foedere junctus erat. Ille inquam studiis pietateque clarus amicus Occidit, extremum sustinuitque diem. Nil ille Pietas nil florida profuit aetas Nil animi vires, nil valuere preces. Scilicet hoc factum est Primorum Labe Parentum Vt prope vel sero mors sua quemque ferat. Etsi igitur praecox tamen /;aud' indignis obivit Nam veteris consors is quoque labis erat. Ergo sistamus lachrymis urgere sepulchrum Illius et manes sollicitare pias.1 2 Nam semel infernas qui transit mortis ad undas Panditur ad nullas ianua nigra preces Si tamen innocuam comitentur proemia vitam Vivit, et intravit regna beata Poli. Nil aliud restat: jam flentes triste3 cadaver In lustum quod humus grata rependit ei Nos moniti exemplo quoniam4 hanc teneamus acutam: Incertum quando certum aliqvando mori. Composuit St. Kóródi. 1 bizonytalan az első betű olvasata 2 pi<e>as - felülírással javítva a kéziratban 3 a szó utólag betoldva jóval ksiebb és halványabb betűkkel 4 bizonytalan olvasat 261

Next

/
Thumbnails
Contents