Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)
Versek
13. Paksi Dániel CATALECTICO ACATALECTICI Versus Deflentes obitum II. Samuelis P. Szathmári Nox erat et placido sunt membra sepulta sopore Cum tanto Troja est, exspoliata viro. Troja iacet certe tanto viduata decore Condolet inque scholis angulus omnis eum. Occubuit morti superos salutare coaetus, Occubuit, quis non occubuisse dolet? Quem calami lugent nostri, multumque requirunt Dum lachrymis celebrant funera moesta suis. Heu mihi quid dicam? quo carmine funera plangam Quo possem gemitus fundere corde graves. Abstulit atra dies iuvenem virtute decorum Abstulit ante suam, mors violenta diem Non potuit iuvenem fato subducere Musa Abstulit atra dies, quem tulit alba dies. Qui vivus multos homines superare valebat Hunc potuit talem mors superare1 virum. Quem vellent homines vivum superesse vel omnes. Hunc talem iuvenem mors superesse vetat. *** Cernite quam facilis miserae iactura columbae est Nil meus et robur nil iuvenile iuvat. Desinat ergo suis iuvenis confidere rebus Hos quia quam vetulos mors violenta rapit. Hos ego quos potui gemitus de pectore rupi Sitque precor cineri luxque quiesque1 2 suo. positi a Daniele Paksi. mpr. 1774. 1 superesse - felülírással jevítva a kéziratban 2 quie<f > <s>que - felülírással javítva s-re 51