Nagy Júlia (szerk.): "Mennyei parnasszus" Sárospataki diákok halottbúcsúztató versei - Acta Patakina 16. (2004)

Versek

GöndeJános 87. Tristis Elegia, quam ad solennia nigrae, Feralis pompae immaturo Funere exstincti Humanissimi I: dum viveret |: Pauli B. K. Kis addidit — Coelipotens Numen, quod tempora digerit, anni Disponit quatuor praecipitisque vices, Lanificas hominum voluit fatalia vitae Nectere, et ut libuit rumpere fila Deas, Serius, aut1 citius cunctis1 2 sors aspera Fati Exit, sub Leges quos Libitina vocat. Sed sceleratorum cum funere mixta proborum Funera quum videam, quid mihi mentis3 in est; Scilicet excussos gelidus tremor occupat artus, Ancipiti mea mens palpitat aegra4 metu Frigidus heu capitis crines tunc erigit horror, Cor cadit adtonitum, subsilit atque iecur5 Dicere sollicitor: cole Numen, sacra, colentem Mors tamen a Sacris in sua busta trahet. Quid loquor? an Fati tento convellere Leges? Et stolidus Insti timor operta Dei; Junoenus quis eo spectante, et criminis expers? Est Sceleris purus quis? maculisque carens? Nonne Dei vero Bonitas, sapientia nobis Rectoris notius suspiciendo venit? Quum sibi dilectum cumulo, turbae que malorum Eximit, et vita commodiore beat, Liberat a vexis reproborum, qui tumefacta Mente nihil, vetitum, Iusve, pium ve putant: Illius haec sors est nigrae solennia pompae Nunc ego cui manibus iusta celebro meis, Cui spatio rapidae vita, cursu que peracto, Venit post miseras una serena dies, 1 a<n>ut - elmosódott a tinta 2 cuneis - felülírással javítva 3 bizonytalan olvasat, elmosódott a kéziratban 4 bizonytalan olvasat 5 bizonytalan olvasat 172

Next

/
Thumbnails
Contents