Dienes Dénes: Minthogy immár schola mestert tartanak... Református iskolák Felső Magyarországon 1596-1672. - Acta Patakina 4. (2000)

Zempléni Református Egyházmegye

ZEMPLÉNI EGYHÁZMEGYE quaevis facultate sese exerceant, praeside ut plurimum rectore ejusdem facultatis. Nobiles quoque in easdem studiosorum classes, si qui habiles reperiantur, praesertim vero artium philosophiae et theologiae classes absque ulla distinctione recipiantur. Ad publicas autem disputationes exaudiendas non solum admittendi sed omnino cogendi sunt nobiles. Studiosi Patachienses ex communi proventu, tamquam collate 111. principis beneficio, minutiora aedificia procurare et rupturas resarcire teneantur circa scholam. Redditus beneficiorum scholae Patachinae collatorum e manibus studiosorum, ob multas incommoditates et inpedimenta studiorum pariter ac studiosorum, necessario eximendus erit. Et unus provisor secularis vel oeconomus constituendus, qui omnium beneficiorum fidelem curam gerat externe; interna vera administratio pro studiosis sustentandis ex certa pecuniae summa seniori concredita maneat penes eundem seniorem et praebitorem. Inter studiosos ne tam egregium beneficium inutiliter ut plurimum in fucos ac desides profundatur, certos aliquot beneficiarios ceu alumnos, numero scilicet 40, primum constituendos justum et aequum imo etiam necessarium judicavit ecclesia; cum alias anteaquoque novitii et atudiosi recentiores in hac schola parachiensi ad publicum ejusmodi beneficium non illico, ut scholae limina salutarunt, admissi fuerint sed paulo serius et quidem delectu habito. Hac vice tamen ea cautione, ut praesentes eodem beneficio fruantur omnes, sed in posterum recipiendi tamdiu arceantur a publica mensa, quamdiu praesens numerus decrescat ad praescriptum illum numerum; postae vero cum delectu, judicio communi rectorum et inspectorum recipiantur in numerus beneficiariorum, ut ex eodem numero tum officiales tum collaborators digni et habiles constitui tum denique promovendi in usum scholarum aut ecclesiarum eligi possint. Rectores scholae studiosos sive in scholam sive in classem aliquam sive in collationem recipiendos ex officio teneantur serio examinare, et pro meritis (ex consensu tamen inspectoris) annumerare beneficiariis aut in collationibus aequo judicio promovere. Rectoribus scholae Patachinae severam auctoritatem committimus, pro conscientia et studiosorum meritis ac profectu in litteris, officia rectoratus aut alias promotiones beneficiariis aliisque pariter stusiosis offerer quin etiam in contumaces, qui vano quovis praetextu, fortunae melioris aucupandae causa, honestam vocationem contemnere et procaciter repellere audent, graviore censura animadvertere. Convivia vel symposia studiosorum ad officium rectoratus in alias scholas educendorum, tamquam scandalosa saepius et studiosis tenuioris fortunae nimis onerosa, tam in schola quam extra scholam, penitus interdicta esse volumus. De studiosis ad concionandam emittendis e schola Patachiensi confirmatur Art. 29. Szathmar-németiensis.669 190

Next

/
Thumbnails
Contents