Balogh Judit - Dienes Dénes - Szabadi István: Rákóczi-iratok a Sárospataki Református Kollégium Levéltárában 1607-1710 - Acta Patakina 1. (1999)

34. Lorántffy Zsuzsanna fejedelemasszony a sárospataki diákoknak Erdőbényén három, Sárospatakon egy szőlőt adományoz. Királyhelmec, 1659.

et Siculorum Comitis, necnon Francisci filii ejusdem, Electi itidem Transylvaniae Principis nepotis autem suorum, fratrum item tam generationalium, quam condivisionalium nec non sororum, proximorum, affinium et consanguineorum suorum, ac aliorum etiam quorumlibet, quos videlicet infrascriptum tangeret et concerneret seu tangere et concernere posset negotium quomodolibet nunc vel in futurum, in se assumptis et levatis, sponte et libere vivaeque suae vocis ministerio exstitisset confessa pariter ac retulisset eo modo: Quod eadem Domina Principissa fatens, cum ad humillimam studiosorum Scholae Sáros Patachiensis, aliorumque magnorum virorum supplicationem, eidem Dominae fatenti propterea factam, tum vero Christianae liberalitatis et munificentiae suae voto ad id inducta; totales et integras-quattuor illas vineas, unam siquidem in Vető Mái, cui a’ Septentrionali Stephani Kassay, Civis Cassoviensis, a’ meridionali vero plagis Georgii Szegedi Nobilium vineae proxima vicinitate jungerentur. Alteram in Diókút, Középszőlő vocatam, cui a parte superiori Illistrissimi Domini Comitis Francisci Veselényi de Hadad, perpetui in Murán, Regni Hungáriáé Palatini et Judicis Cumanorum, ab oriente vero dictorum Studiosorum Scholae sáros Patakiensis vineae advicinarentur. Tertiam Fejérföldű Szőlő nuncupatam, cui ab oriente Joannis Gaalfalvi, a septerentione vero Joannis Saybel vineae in vicinitatibus essent, omnes tres in Promonthoris possessionis Erdő Bénye vocatae, quas scilicet vineas superioribus retroactis annis et temporibus suprafatus condam Princeps Dominus Dominus Georgius Rakoczy Senior, Dominus úti praefertur et maritus dictae Dominae fatentis, una cum eadem Domina fatente cum in commodiorem dictae Scholae Sáros Patakiensis sustentationem et necessitates sublevandas, tum vero in locum et exolutionem illorum quadringentorum florenorum Hungaricalium, quos videlicet condam Minister Varanoviensis in usum dictorum studiosorum Scholae Sáros Patachiensis legaverat, eandem summam pecuniaram ad sese recipiendam; cum omni earum libertate et exemptione jure perpetuo et irrevocabiliter dedissent et contulissent; Quartam denique in Promonthorio oppidi Sáros Pathak, Király Hegy dicto, per eandem itidem Dominam Fatentem, et dictum Dominum et Maritum suum, dictis studiosis Scholae Patachiensis iam antea datam et collatam, in medio Vinearum ab oriente Georgii Szabó, ab occidente vero Nobilis Petri Szél; omnes omnino quatuor in hoc Comitatu Zempliniensi existentes habitas sitasque et plantatas, in quarum quieto usu et pacifico Domino iidem studiosi Scholae Sáros Patachiensis, ab eo toto tempore, quoeadem iidem, modo praemisso datae et collatae exstitissent, perstitissent; simul cum cunctis earum usibus, fructibus, proventibüs, obventionibus et 104

Next

/
Thumbnails
Contents