Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Barsi egyházmegye

70 Barsi egyházmegye Principe Georgio Rákóczi41 inita circa annum 1646 per suos commissarios haereditario jure Evangelicis resignavit. Ad caetera puncta quoque similia praecedentibus fatetur. VI— testis Martinus Fejér Magyaradiensis, annorum circiter 62, Catho­licus juratus examinatus fassus est: apprime novi, quod incolae possessionis Füzes Gyarmath ab antiquo tempore fuerunt Helveticae Confessioni addicti, et praedicantem eiusdem religionis apud se intertenuerint. Ad reliqua puncta etiam omnia eadem fatetur, quae proxime praecedens testis. VII— testis Iacobus Pálinkás, Magyaradiensis, Augustanae religionis, annorum circiter 42 juratus, examinatus fassus est eadem omnia, quae proxime praecedens testis. VIII— testis Joannes Töviss, in possessione Fegyvernek degens, annorum circiter 40 juratus, examinatus fassus est eadem, quae testes proxime praece­dentes duo. Praeterea fatetur se vidisse, cum in praesentia vicecomitis, caeterorumque magnatum iurati tres possessionis Füzes Gyarmath 300 plagas acceperunt, propterea, quod plebanum noluissent recipere. IX— tesüs Albertus Töke in possessione inferiori Fegyvernek degens, annorum circiter 70 juratus, examinatus fassus est ea omnia, quae testis primus et secundus. X— testis Michael Szetső, in possessione Fegyvernek degens, annorum circiter 48 juratus, examinatus fassus est eadem omnia, quae testes proxime praecedentes tres. XI. testis Stephanus Miklós in possessione Fegyvernek commorans, annorum circiter 60 juratus, examinatus fassus est ad 1™: bene novit fatens, quod possessionem Füzes Gyarmath populus Helveticae confessioni addictus inhabitaverit, praedicantemque eiusdem religionis apud se intertenuerint. Ad reliqua puncta fatens audita refert. XII. Stephanus Nagy in possessione nobilitari Bori degens, annorum circiter 60 juratus, examinatus fassus est eadem omnia, quae testis in ordine secundus. XIII— Paulus Pernye in curiali possessione commorans, amorum circiter 90 juratus, examinatus fassus est se omnia illa bene scire, quae testis quintus fide mediante fassus est. XIV— Andreas Bathi in possessione Bori degens, amorum circiter 60 ju­ratus, examinatus fassus est eadem, quae proxime precedens tesüs. XV. testis Stephanus Batári in possessione Kis Salló degens, annorum circiter 60 juratus, examinatus fassus est: in festo Corporis Domini judlium Samuel Braskovits accersivit me Füzes Gyarmathinum, ibidemque vidi 41 Tévesen az ex és a 90 közé másolták az eredeti szövegben.

Next

/
Oldalképek
Tartalom