Palla Ákos szerk.: Az Országos Orvostörténeti Könyvtár közleményei 41. (Budapest, 1967)

Karasszon Dénes: Artis medicinae historiographus hungaricus

oratione sollemni auspicatus est: „Adatok a Magyar Génius Bioló­giájához" (8, Argumenta biológiám genii hungarici spectantia). Abhinc annum MCMXXXIX, quando gradibus aedificii Archivi Nationalis (Orsz. Levéltár) lapsus fracturamque bracchii passus est, fere numquam habitaculum suum relinquebat. Ultimos vitae suae annos in bibliotheca sua degebat et horas recreationis opera musi­calia Wolfgangi Amadéi Mozart et Ludovici de Beethoven clavi­chordio canens transigebat. Posteritati praeter pretiosam bibliothe­cam collectiones effigierum, imaginum photographicarum atque figurarum incisarum dereliquit [1, 2, 12, 13]. Indiciis biographicis parcissimis includuntur LXXX anni ejus vitae, quae mirifice abundabat varus tentaminibus, certaminibus, novitatibus, operibus. „Cathedra pharmacologiae — ait professor ALEXANDER KOTLÁN — tum in campo paedagogico, tum in campo laboris scientifici in forma moderna operari anno MDCCCXCVI incepit, gubernaculis ejus a Dre JULIO MAGYA­RY-KOSSA susceptis" [4]. Per sua expérimenta (e quibus eminent: demonstratio calcii e sectionibus histologicis; diabetes-phlorizin; evocatio arthritidis alitis cohortalis; intoxicatio arsenica; mechanismus intoxicatio­nis factae acido carbonico; intoxicatio morphio facta; calci­natio venenis effecta; demonstratio remediorum nimio stimu­lantium, sive sic dicti doping, etc.) semet ostendit virum eximie eruditum in experiments faciendis [11]. A juvenili aetate prae­dilectione quadam versus artem botanicam ferebatur ejusdem insti­tutionem quoque usque ad annum MCMXIII suscipiens. Tune de­mum huic cessit muneri, ut totus pharmacologiae experimentali alterique disciplinae sibi praedilectae, históriáé nempe medicináé incumberet. Quemadmodum LINZBAUER sic et ipse summa di­ligentia archiva perscrutabatur atque argumenta históriám medico­rum Hungaricorum illustrantia colligebat. Quorum temporum me­mor „fűit — inquit — annus, quo octo menses in Archivo Natio­nali peragerem de die in diem laboráns". Quae perscrutatio uberri­mam afferebat messem: „Numerus indiciorum ex história medici­náé Hungaricae a me haustorum jam in multa millia suecreseit et si binam vitám haberem, ne illa quidem sufficeret ad ea omnia elabo­randa" — scribit ad rem ipse [9],

Next

/
Oldalképek
Tartalom