Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 4. (Budae, 1837.)

nacitae Daciae etc. p. 5—58. 44.— Omne nimium vertitur in vitium. §. 59. Restat, ut etTliuringi acSaxones in coe­tum Scytliico-Parthorum et Hungaris Agnatorum, cogantur; et hoc quidem argumentis jam Histo­ricis: „Sed quia Gygans Nemroth , uxores alias sine Eneth perhibetur habuisse, ex quibus absque HunoretMogor plures filios et filias generavit. Hi sui filii et eorum posteritas Perside inhabitant re­gionem, statura et colore Hunis similes, tantum­modo parum differunt in loquela, sicut Saxones et Thuringi." Simon itaque Keza adhuc idioma Sa­xonicum et Thuringium Ungaricae linguae diale­ctum confessus est, sicut Persiae oras incolen­tium Magyarorum. Ideo etiam in Saxonum Tran­silvanorum sigillo legitur: Sig. Nationis Saxonice, Rom Nemzet Bolai. En ipsi Saxones alieno se nomine compellarunt." op. c. p. 55—56. Solito sibi sophismate fallit Scriptor: nec enim Simon de Keza Saxones ac Thuringos congenerationales fecit Hunnorum et Magyarorum; sed reliquas co­gnatas Memrodi progenies in Perside ita dun­taxat differre dialecto a Hungaris et Hunnis, quem­admodum Saxones acThuringi ab invicem distant. Neque Saxones Transilvaniae alieno se unquam vocitarunt nomine; sed Scriptor sigillum ipsorftm male legit, pejus interpretatus est: Trium natio­num Transilvaniae sigilium erat trifariam divisum (sicut condam Comitatus Ugocsa pro numero Ju­dicum Nobilium quadrifariam: Ugo-csa var-me­gye.) Ex illo obtigit Szekelyiis: Sigillum Nationis Siculicae, cum parte inscriptionis Hungaricae: Lo ErdeliOrszagae Ha; Saxonibus vero: Sigillum Nationis Saxoniae, cum continuatione: R o m.

Next

/
Oldalképek
Tartalom