Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

366. A pozsonyi káptalan előtt Szántói Cykus fiai, Bikifólde nevű birtokukat a Seleg vagy Vulka folyó mellett és egy malmot a Seleg vizén, Pordán és Szántó nevű birtokok között, Potly Jánosnak eladják, fjpó. mart. 24. Universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentem paginam intuentibus capitulum ecclesie Poso­niensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum igitur noticiam harum serié volumus pervenire, quod Petrus et Gaspar filii Cykus de Zanto comitatus Soproniensis, pro se et predictis Gaspar (így) pro Stephano filio suo, cuius onus super se assummebat, in nostri presencia personaliter constituti, oraculo vive vocis confessi sunt in hunc modum, quod ipsi totalem porcionem ipsorum possessionariam in possessione Bikifeldeu in dicto comitatu Soproniensi penes fluvium Seleg, in teutonico Bulka, habitam, nunc populis destitutam, ipsos iure hereditario concernentem, cuius alias (így) medietas esset Johannis filii Thome de Potly, et unum molendinum in dicto fluvio Seleg, alio nomine Bulka, a parte inferiori inter possessiones Pordan et Zanto habitum et decurrens, cum omnibus utilitatibus videlicet terris arabilibus et non arabilibus, pratis, silvis, aquarum decursibus, pecorum pascuis et aliis quibus­libet pertinenciis, ad dictam porcionem eorum spectantibus, prefato Johanni filio Thome et per eum suis heredibus heredumque suorum posteritatibus, pro ducentis et quinqua­ginta libris denariorum viennensium plene ab eodem re­ceptis, dédissent et vendidissent, imo dederunt et vendi­derunt iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, haben­dam pariter et possidendam coram nobis vigore presencium mediante. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam présentes concessimus literas sigilli nostri autentici muni­mine roboratas. Dátum feria sexta proxima ante domini­cain Ramispalmarum, anno domini Millesimo tricentesimo nonagesimo sexto. A budai káptalannak 1410-ben kelt átiratából, melynek eredetije megvan az orsz. ltárban N. R. A. 593. 22. dipl. oszt. 4758.

Next

/
Oldalképek
Tartalom