Nagy Imre: Sopron vármegye története. Oklevéltár első kötet 1156-1411 (Sopron, 1889)

capituli Castriferrei pro homicidio Johannis filii Johannis fratris uterini prefati Stephani donatam et traditam, transmittere dignaremur; nos igitur iustis et legitimis peticionibus eo­rumdem acquiescentes, comitem Dionisium de Harka unum ex nobis de sede nostra iudiciaria duximus transmittendum, qui tandem ad nos rediens retulit, quod ipse feria tercia proxima post festum Corporis Christi accedendo ad possessio­nariam porcionem Demetrii antedicti, presentibus vicinis et commetaneis eandem statuisset Stephano filio Johannis ante­dicto. Dátum tercio die statucionis antedicte, anno domini M° CCC°* L° secundo. Hátlapián pecsét nyomaival ; eredetije a Kernén család ltárában Vas vármegyében. 179. /. Lajos király meghagyja szarvkői várnagyának, hogy Hertul fiát Miklóst udvari czimer-festőjét, Meggyes nevű falujában a Fertő taván a vám gyakorlatában ne háborgassa, sőt mások ellen is megvédje. Btida, 1352. aug. 7. Lodovicus dei gracia rex Hungarie fideli suo Johanni dicto Fondormel castellano de Zorwkw salutem et gráciám. Noveris, quod quia Nicolaus filius Hertul cymerarius noster ab evo sue puericie nostris serviciis inherendo, nobis in ipsis serviciis sibi confisis continue perseverando, gratos semper et acceptabiles exhibuit famulatus, propter que regié remu­neracio ni se dignum efficere studuit et acceptum, ob hoc ad instantissimam eiusdem Nicolai filii Hertul supplicacionem, tributum nostrum, quod in villa eiusdem Nicolai filii Hertul Medyes vocate in comitatu Suproniensi existenti in lacu Ferteu exigi pro nostra maiestate est consvetum, eidem Nicolao filio Hertul et per eum suis heredibus et successoribus dedimus, donavimus et contulimus perpetuo et irrevocabiliter percipiendum, manus nostras et omnium castellanorum nostrorum in perpetuum extrahentes de eodem; nam volumus, ut idem Nicolaus filius Hertul et sui heredes a modo ipsum tributum pro se semper percipiant et habeant pacifiée et quiete; super quo fidelitati tue firmiter precipiendo manda-

Next

/
Oldalképek
Tartalom