Thallóczy Lajos: Jajca (bánság, vár és város) története. (Budapest, 1915. Magyarország melléktartományainak oklevéltára. Codex diplomaticus partium regno Hungariae adnexarum 4.)

1491. szept. 2y. LV. Zágráb, 1491. szept. 26. Corvin János herczeg levele Tárnok Péterhez, a melyben Jajcza elő­várának, Koszorúvárnak a törökök által történt elfoglalásáról értesíti. Eredeti fogalmazványa a m. kir. Orsz. Levéltárban, DL. 22,512. jelzet alatt. V. ö. Schönherr, id. m. 184—185. 1. Közli : Horváth Sándor. Johannes Corvinus, Sclavonie, Lipthovie, Opavie dux etc. Egregie fidelis nobis sincere dilecte. Quemadmodum nuper ratione dominii nostri in manibus vestris habiti vobis­cum conveneramus, vobis apertius constat, debuissemus certe vobis mittere ad festum beati Michaelis archangeli mille et quingentos florenos, quos iam paratos habebamus; sed quoddam lamentabile novissimis his diebus in regno nostro Bozne accidit. Nam certi estote, quod castrum Kozoruvvar, quod clavis et porta arcis Jaycze erat, Turci de facto obtinuerunt. Civitatem vero et arcem Jaycza obsidere moliuntur. Qüo Paulum Derenchen cum certis familiaribus nostris misimus in subsidium, quibus pecunias illas, quas vobis ordinaverimus, dedimus. Nam idem Paulus vobis pecunias illas detulisset, si propter negotia prescripta impediti non fuissemus ; et idcirco ad dictum festum illám summám pecuniarum idem Paulus vobis portare nequit, ex quo in altissimis nostris et regni ac sacre corone, imo totius Christianitatis negotiis agit; verum dictos mille et quingentos florenos rursum de novo, undecunque poterimus, in brevi acquirimus, quo si idem Paulus redierit, vei ab alio vobis reddere volumus. Ne igitur negotia nostra maiorem (így) in malum turbari contingant, rogamus po eo altissimo, velitis dominia nostra reddere et iuxta commissionem manibus illa dicti Emerici de Derenchen, aut hominum suorum in per­sona sua assignare et prefigere unum certum et brevem terminum, atquem (így) vobis dictos mille et quingentos florenos reddamus, vei si expectare nolitis, ascribimus vobis ad illa opida nostra Thwr et Thyzawarsan, atque Samolkezy. Modo sit voluntas vestra. Super quibus vobis literas dabimus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom