Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

CCC. 1515. szept. 5. Frangepán Isota és Perényi István házassági szerződése, Révai Ferencz nádori helytartónak 1549. aug. 30-án és 1553. okt. 25-én papíron kelt kétrendbeli eredeti átiratában az orsz. lltárban, MODL. 25007. (Neoreg. a. 1883. 83. 87.) Megvan még az 1549 évi átiratnak XVIII. századi egyszerű másolatában is u. o. MODL. 25006. (Neoreg. a. 1878 136.) Kiadása Történelmi Tár 1885 évf. 166 1. Nos capitulum ecclesie budensis, memorie commen­damus tenore presentium significantes quibus expedit uni­versis, quod spectabilis et magnificus dominus Bernaldus comes de Frangepanibus etc. ac Ferdinandus filius eiusdem comitis Bernaldi ab una, parte vero ex altéra similiter magni­ficus dominus Stephanus de Peren dapiferorum regalium magister coram nobis personaliter constituti, presente etiam ibidem egregio Gregorio Japrycza Horwath de Chaba, iidem Bernaldus et Ferdinandus comites assumptis in se et per omnia levatis oneribus et quibusvis gravaminibus specta­bilium et magnificorum Matthie et Christophori comitum similiter de Frangepanibus, filiorum eiusdem domini comitis Bernaldi et fratrum prefati domini Ferdinandi carnalium, aliorumque universorum fratrum et consanguineorum simul et proximorum eorundem, quos infrascriptum negotium tangeret seu tangere quoquomodo posset in futurum, item imprimis iidem domini Bernaldus et Ferdinandus comites sponte et viva voce confessi sunt in hunc modum, quomodo ipsi matúra et diligenti deliberatione intra se prehabita generosam dominam Isotham, filiam suam charissimam, sororem videlicet prefatorum Ferdinandi, Matthie et Christo­phori dicto domino Stephano de Peren legitimam tradidisset in uxorem módis et conditionibus infrascriptis, quod idem dominus comes Bernaldus et filii sui predicti ratione dotis prefate domine Isothe castrum ipsorum Dobranywa vocatum, in comitatu zoliensi habitum cum omnibus suis villis, pos­sessionibus, tributis, theloniis, et aliis universis proventibus et pertinentiis, ac privilegiis suis quibuslibet in et septem

Next

/
Oldalképek
Tartalom