Thallóczy Lajos–Barabás Samu: A Frangepán család oklevéltára. II. 1454–1527. Hamis oklevelek. 1209–1481. (Budapest, 1913.)

ipsa ecclesia, consequenterque omnes eiusdem prelati et episcopi abunde dotati existunt quodque nos in specie vidimus, obire et peragere debuisset, tamen ex quo idem dominus episcopus nonduni omnes ordines sacerdotales et pontificalis dignitatis consecrationem ob temporis brevitatem et negotiorum pluralitatem, quibus pro regni huius nostri utilitate sepenumero implicitus extitit, plenarie et integraliter habuerit, nos munus coronationis prefate domine regine pro hac vice propter inabilitatem ipsius domini episcopi reverendissimo in Christo patri, domino Thome tituli sancti Martini in Montibus sancte romane ecclesie presbytero cardinali strigoniensi, summo et secretario cancellario nostro imposuimus et coronationem ipsius domine regine per ipsum peragi et perfici fecimus. Ne igitur ecclesia ipsa wesprimiensis et ex consequenti prefatus dominus electus ob non prestitum officium seu munus coronationis dicte domine regine ab antiquo et veteri iure suo et prerogativa, qua ut premisimus ipsa ecclesia wesprimiensis a vetustissimis Hungarie regibus predecessoribus scilicet nostris gavisa est decidat, neve ob hoc in huiuscemodi suis iuribus et prerogativis detri­mentum patiatur, nos recognoscimus premissam intermissio­nem coronande regine nostre ab ipso domino episcopo wesprimiensi non ob aliam causam seu defectum quam ut premissum est intervenisse, neque per hoc volumus iuribus et privilegiis eiusdem seu dicte ecclesie sue quoquo­modo preiudicari, quin etiam, cum nos omnium ecclesiarum huius regni nostri veri et indubitati patroni simus, eundem dominum episcopum consequenterque universos suos suc­cessores in huiusmodi suo iure et prerogativa relinquendos, atque eam ipsam prerogativam et gratiam coronandarum reginarum Hungarie ob singularem devotionem, quam erga gloriosum Michaelem archangelum habemus, tum etiam ob preclara merita ac virtutes eiusdem domini Gregorii episcopi de nostre regie potestatis plenitudine, consensuque et bene­placita voluntate dicte illustrissime domine Anne regine, consortis nostre charissime, prelatorumque et baronum regni nostri ad id accedente consilio et assensu eidem ecclesie

Next

/
Oldalképek
Tartalom