Bullae Bonicacii IX. P. M. IX. Bonifác pápa bullái. 1389–1396. (Budapest, 1889. Mon. Vat. Hun. I/3.)

Sanctissimus Dominus Noster Lto XIII. Pontifex Maximus, inau^Tentia 25. Maji anni 1 884. áuo volumina huius operis, Eidem devotissime oblata, acceptando, offerentcs hoc sermone aflfatus est: Dilecti Filii. Tabularium Vaticanum sponte et libenter eruditorum virorum industriae pátere iussimus, ut veterum pervestigatio monumentorum disciplinis historicis maius lumen afférét. Volumus enim et debemus quantum possumus (quae est Apostoliae Sedis haereditaria laus) bene mereri de studiis optimis, et artes omnes, quae ad incrementa humanitatis peninent, singulari cura patrocinioque tueri. Praeterea nihil est, quod Ecdesiíe aut Pontificibus Maximis ab inquisitione veri metuamus; quin immo non exiguam utilitatis spem in ea ipsa inquisitione positam certo scimus. Etenim monu­menta rerum gestarum explorate cognita multum valere possunt ad illustranda Ecclesiae Romanique Pontificatus benefacta, emendatis confutatisque pluribus, quas hominum aut incuria fudit aut invidia peperit, opinionibus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom