Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

xLl. An. Ch. 1367. Ladislaus, Dux Opuliae, R. U. PalatinUs, villam Andreasdorf impopulat, variisque donat im<* munitatibus , Nicolao , filio Detrih , in scultetia con­frmato. Nos Ladislaus, Dux Opuliae, nec non Pala­tinus, et Iudex Cumanorum, regni Hungariae. Memoriae commendantes tenore praesentium , si­gnificamus, quibus expedit, vniuersis: Quod cum Nikl, filius Dietrich, fidelis noster, dilectus scul­tetiam villae AndreasdorfF vocatae, in vicinitate villae Sancti Iacobi adiacentis — -— — villam eandem Andreansdorf cum suis laboribus et ex­pensis popuiando meliorauit et meliorat ac popu­larem ditionem procurat cum cura laboriosa et sollicitudine diligenti: igitur nos, qui cunctorum nobis diligenter famulantium seruitia corde tenus pensare solemus, villam eandem sex annis liber­tate a festo Sancti Georgii proxime venturi duxi­mus muniendam; sic, quod homines ipsius villae praesentes et futuri infra spatium ipsorum sex an­norum a solutione collectae liberi habeantur et exempti. Elapsis autem eisdem sex annis tenean­tur nobis soluere viginti marcas — — — Insu­per iidem populi et lobbagiones, prout alii nostri populi et lobbagiories semper tempore opporluno ac necessario, siue cum datiis exercilualibus, ac aliis indigentiis — — Ceterum memorato Nico­Jao pro suis laboribus et expensis scultetiae seu iudicatus honorem in praedicta villa contulimus in filios filiorum suorum cum vtilitatibus suis — — Item primo habere possit et possidere — — — habet liberam curiam — — horreum cum terris ct aliis vtilitatibus. Item habet duas casas

Next

/
Oldalképek
Tartalom