Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

el admissione dignis benigno fauore audilis, reuo­catisque in memoriam multiplicibus fidelitatibus, et fidelium obsequiorum meritis, laude dignis, qui­bus idem a primaeuis suae pueritiae temporibus in cunctis regiis et regni expeditionibus admodum necessariis, prosperis et aduersis, ac specialiter in viridi aetate mortui praefati Domini Andreae, filii nostri dulcissimi, quae sicut ipsi Domino Regi , filio nostro charissimo, sic et nobis in liac parte exhibuit, et impendit diuersis fortunae casibus plu­ries in partibus vltra marinis se submittcndo , fer­uenti studio, et labore solicito studuit complacere et se reddere gratiosum et acceptum. Yolentes fi­delitatum multimodis meritis eidem gratuito re­spondere cum fauore. Attendentes etiam , quod di­gnis digna irnpendi iustum est, et magnos labores copiosa merces reficere debet; praefatum priui­legium ipsius Domini Ludouici regis, filii nostri perdiJecti, in nuIJa sui parte vitiatum de ver­bo ad verbum praesentibus transcribi et inseri facientes , voluntatem et consensum nostrum per­missionemque nostrae reginalis maiestatis siculi nu­per tempore donationis et collationis praemissorum castrorum, possessionum , et terrarum spectantium ad eadem inter iam dictos fluuios Drauae et Mura existentium, modo quo supra per eundem Dominum regem sibi factae, sic et nunc vigore praesentium attribuimus, donamus, et praebemus, imo in quan­tum nostra iurisdictio reginalis ad ea se extendit, nostrae perpetuae donationis titulo approbamus, ratificamus , et irreuocabili foedere eidem , et per eum suis haeredibus, et successoribus conferimus perpetuo et donamus praesentis scripti patrocinio et vigore. Vt autem huius donationis et collationis 6 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom