Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 2. (Budae, 1833.)

CII. An, Ch. 135^. Idem Ludouicus Magistrum Nykul dc Nagy Marton, filiis Magistri Laurentii de Chorna pro sep­tuaginta talentis in expeditionem contra Lythuanos ac comitiuam Annae , Ducis Stephani consortis, a Iu­daeo Israel leuatis, loco sui solutis , dimidietatem jwssessionuni suarum oppignorasse , testatur. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, memoriae commendamus, quod Magistro Nykkul, filio Magistri Laurentii, filii Simonis de Na«y­Marton personaliter ab vna; itein Comite Bedor, seruiente Magistrorum Iohannis et Benedicti, filio­rum Magistri Laurentii, filii Emerici de Chorna, vice et nomine eorumdem Dominorum suorum cum procuratoriis litteiis Capituli Ecclesiae Bu­densis parte ex altera coram nobis constitutis, idem Magister Nykul asseruit viua voce: quod quia annotati filii Magistri Laurentii, filii Emerici^ proximi velut fratres sui charissimi, septuaginta talenta, quae ipse ab Israel ludaeo Poson. reci­piendo, dum in exercitum Excellentiae nostrae contra Litvanos habitum cum bona comitiua accessisset, et cum consors Domini Stephani Du­cis, fratris nostri charissimi, Domina Anna, filia Domini Imperatoris, adducta ? et Domina Maria, Domino de llelphstayr tradila extitissent, illic vna cum Domina consorte sua, et tota sua familia lio­norifice proficiscendo, expendisset, praelibato Is­rael Iudaeo pro ipso persoluissent. Ideo ipse di­midietates possessionum suarum Ujfalu, Byolcs et Peel — — vocatarum in Comitatu Strigoniensi, et vltra — — — — ex opposilo — praediclae possessiones Ujfalu nuncupatae, adiacentern, si­militer Litulo iuris haereditarii sibi pertinentem,

Next

/
Oldalképek
Tartalom