Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
magistro Rycolpho et Ladislao ac Clementi filys eiusdem statui permittatis, et in statucione dicte possessionarie porcionis contradictores esse non velilis. Aiiud non facturi. Daturn in Bihigio in festo diuisionis Apostolorum. Anno Domini MCCC. XL. sexto." E transurato Capituli Scepus an. 1347. V. suo loco. CCIY. yln. Ch. 1346. Elisabeth, mater liegina , Iobbagyones monialiiun de insula in possessionibus Cheley ac Jeno per descensus nunciorum grauari prohibet. Elizabeth, Dei gratia, Regina Ilungariae, fidelibus suis Comiti vel Vice-Comiti Parochiali et Iudicibus Nobilium de Comitatu Barania, nunc constitutis, et in futurum constituendis, quibus praesentes ostendentur, salutem et gratiam. Conqueruntur nobis religiosae Dominae Sanctimoniales de claustro B. Virginis de insula leporum, quod per continuos et crebros descensus nunciorum tam nostrorum regalium, et reginalium, quam etiam aliorum regum et Principum extraneorum, ad regiam et nostram Maiestatem venientium, possessiones ipsorum Cheley et Ieneu vocatae, in dicto Comitatu de Barania habitarum, propter dationem victualium et hospitalitatum non modicam paterentur desolationem; supplicantes nobis humiliter, vt praedictas possessiones ipsarum in praemissa datione victualium et hospitalitatum praenominatis nunciis exhibendarum , alleuiare dignaremur. Vnde nos iustis et condignis supplicationibus praelatarum dominarum sanctimonialium inclinatae, annuimus, vt lobbagiones in praedictis possessionibus ipsarum Dominarum Sanctimoniali-