Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

rum petitionibus faeilem praebere eonsensum, in his praesertim , quae videntur suorum subditorum commodis vtiliter conuenire. Proinde ad vniuerso­rum notitiam harum serie volumus peruenire : quod Magister Laurentius, fiiius Emerici, Comitis de Varasd , fidelis noster, ad nostram accedens prae­sentiam, exhibuit nobis quoddam priuiiegium se­renissimi Principis Domini Caroli , Dei gratia il­lustris regis Hungariae , consortis nostri charissimi, confirmatorium cuiusdam patentis litterae suae, de collatione possessionis T. vocataein comitatuT. existentis, per eumdem Dominum regem sibi facta confectum ; quia ipsam possessionem in parte vel in toto reginalem fore asserebat; petens nos prece subiectiua: vt coliationem dictae possessionis, tan­quam nostram Magnificentiam contingentis , ratam et gratam habere, et tenore praesentium nostris litteris priuilegialibus inserto, nostri ad id conserisus impensione reginalis, sibi et suis heredibus digna­remur perpetuo stabilire; cuius tenor talis est: Carolus, Dei gratia, Hungariae etc. Nos siqui­dem praedicti priuilegii Domini nostri regis inspe­cta veritate petititionibus memorati Magistri Lau­rentii iustis et iuri consonis fauorabiliter inciina­tae, fideiitates et seruitiorum merita , eiusdem plu­rima laude digna, quae eidem Domino nostro regi in diuersis suis negociis et expeditionibus regni sui et nobis tam fideliter et soierter exhibuit, et im­penditjin memoriam reuocantes, volentesque eidem Magistro Laurentio pro multimodis seruitiis suis reginali occurrere cumfauore, tenorem ipsius pri­uilegii non abrasuin, non canceliatum, nec in ali­qua sui parte vitiatum , de verbo ad verbum prae­sentibus inseri faciendo, coliationem possessionis 12 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom