Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

dens, quod qui naturali Domino resistere moliun­tur, diuinis dispositionibus manifeste videntur ob­uiare; in Castrum Supluncha (Szaploncza ?) in Comitatu Crisieusi liabitum, rebellione sui contu­macis animi aduersus processus in nostrum et re­gui nostri praeiudicium cupiens exercere, se ne­quiter inclusisset, et de eodem Castro infinita ma­lorum genera videlicet in variis spoliis, villarum destructionibus et combustionibus, item bonorum seu rerum mobilium et immobilium ablationibus Ecclesiarum Zagrabien. et Cliasmen. ac-aliarum deuastationibus , iiominum vtriusque sexus, eccle­siasticarumque personarum vulnerationibus, capti­uationibus et tormentationibus, ac aliis omnibus, in quibus potuit, quae suo modo per singula lon­gum esset enarrare, et litteris inseri toediosum ; ex vtraque parte fiuuii Zawa fideiibus nostris bo­stiliter intulisset, et de huiusmodi tot et tantorum malorum illationibus et commissionibus, ac noto­riae infidelitatis operibus, ex nostris pluribus ad­monitiuis mandatis non cessasset, nec se retraxis­set, imo potius de die in diem incepta feruentius augmentasset, et sic idem Paulus pro tot et tantis suis grauibus et nefandis excessibus capitalem vin­dictam , amissionemque omnium bonorum et pos­sessionum eius heredum per heredes rite et iuste ac legitime incurrisset ; INos ex debita solicitudine, qua de regno nostro infidelium et rebellium pro­teruias tenemur prudentius (penitus ) extirpare , eumdem Paulum non perpendentem, quod Maie­stas regia longas habet manus, per Petrum , filium Laurentii de Dubrakuchya, fidelem nostrum , fecimus captiuari ; quo quidem Paulo in ips a ca­ptiuitate ex Dei indignatione permissiua , quae

Next

/
Oldalképek
Tartalom