Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

A d Lectore 111. 1 azonum , Iazinorum , in diplomatibus Hunga­riae plus vna vice occurrentium nomina, ad vsum, consuetudinesque patrias, autlioritate monumen­torum suffragante, sunt, ni errori locum dare ve­limus, reuocanda. Prouecta scilicet apud nostrates quoque tem­porum processu , cum aliis, arte bellica, pro va­rielate armorum, quae militibus, exterarum prae­sertim nationum, sunt attributa, loricatorum, lanceatorum, balistariorum, et pharetrariorum in­ualuerant vocabula. Per certas generationes, pri­uilegiorum, immunitatumque suarum vinculo, Dalmatae loricalos, Bysseni sagittarios, Saxones lanceatos ac ballistarios, Croatae pharetrarios sta­tuere ad exercitum debebant. Cf. Diplomata Ann. 1193. 1222. 1245. 1253. 1394. in codice nostro. Quaedam Cumanorum, rectius Chunorum, ge­nerationes, seu potius descensus ? specialiter, more JNobilium Hungariae, ad exercituandum fuerant adstrictae : recenset tales Carolus Robertus R. H. diplomate A. 1525. a potestate, dominio, ac iuris­dictione fiiiorum Keuerge, et aliorum quorumli­bet exemtas, quas in coetum I a z o n u m, specialiter regiae Maiestati exercituare debentium transfert. V. in eodcin Codice.

Next

/
Oldalképek
Tartalom