Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

tum in alto castro, in octauis Natiuitatis beati lo­annis Baptisfae. Anno MCCCXXVII. " E collectione Szeclienyiaua Tom. IV. nro 81. Kapri­nai sub B. T. I. nro LXl*. p. 100. sq. LVI. A. Ch. 1326. Jdem Carolus terram haeredltariam Terrifeul dictam , in Comitatu Sopron. filiis Briccii ademtam , restituit. V. halendas Februarii s. I. Carolus f Dei gratia, Hex Hungariae, Dal­matiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lo domeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex , Princeps Salernitanus ac honoris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus praesentibus et futuris, notitiam praesentium habituris salutem in omnium Saluatore. Solet a Principe confirmari, quod licite postulatur, quia sicut iuris est occu­pata indebite in statum debitum reuocare ; sic est equitati consonum optenta legitime, regio pa­trocinio' roborare. Proinde cunctorum noticie ha­rum serie volumus peruenire : quod Magislri An­dreas, Praepositus Ecclesie Budensis , Iohannes, Leukus, et Nieolaus, filii Briccii de genere Guth­keled, fideles nostri , ad nostre Serenitatis acce­dentes presentiam, sueque fidelitatis seruicia magna laude digna, nostre Maiestati impensa exponendo, nostroque culmini supplicando, quamdam possessio­nem ipsorum hereditariam Temfeul vocatam, in Comitatu Sitpruniensi existentem , que vsque modo propter temporis impacacitatem ab iisdem fuisset alienata, ipsis reddi ac restitui (curare) di­gnaremur. Sed quia praemissa iuxta regni nostri consuetudinem veritate imitari tenebamur, fideli­bus nostris, Capitulo Ecclesie lauriensis, vt sub

Next

/
Oldalképek
Tartalom