Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

in Wyssegrad. In festo Beati Demetrii Martyris» Anno Domini MCCCXXIV. Nos igitur vestrae Ex­cellentiae mandatis satisfacere cupientes, vt tene­mur, discretum virum, Magistrum Petrum, Nota­rium nostrum, cum eodem Philippo liomine ve­stro pro testimonio ad exequenda praemissa duxi­mus destinandum; qui demum ad nos reuersi re­tulerunt: quod feria secunda infraoctauas omnium Sanctorum proxima, ad faciem praedictae posses­sionis Nymygh accedendo, conuocatis vicinis et commetaneis eiusdem, videlicet Benedicto, filio Bartholomaei, Ioanne filio Gregory, et Martino fi­lio Ladislai, Nobilibus deMuse, et aliis, quorum interesse debuit, eamdem possessionem Nymygh cum Ecclesia Beati Nicolai ibidem constructa, per veteres metas reambulando , statuissent eidem Ma­gistro Laurentio perpetuo possidendam, nullo con­tradictore apparente; cursus autem metarum pos­sessionis eiusdem taliter distinguuntur: etc. Datum die Sabbathi ante festum Beati Martini confesso­ris Anno superius notato. Nos siquidem ex huius­modi relatione et tenore litterarum dicti capituli Iauriensis recognoscentes certitudinaliter praedi­ctam possessionem ad nostram pertinuisse et per­tinere collationem, attendentesque fidelitates et fi­delium seruitiorum praeclara merita diusdem Ma­gistri Laurentii, quae nobis et regno nostro in di­uersis expeditionibus et locis oportunis cum efu­sione sui sanguinis et caede quam plurimorum pro­ximorum et seruientium suorum, laudabiliter ex­hibuit et impendit, quae quia propter sui plurali­tatem praesentis scripti serie suo modo per singu­la comprehendi non possunt, haec pauca de serui­tiis eisdem ad memoriam Posterorum praesentibus

Next

/
Oldalképek
Tartalom