Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VII. Vol. 2. (Budae, 1832.)

et violenciam expulissent, alios ex filiis suis inPo­loniam, et alios in Rutheniam effugantes, ipsum Comitem Mychaelem et Myckh iuniorem filium suum, vsque in Strigonium elongando, pro eo, quod idem Comes Michael, et filii sui maiores Domino Ladislao tercio, bone memorie, quon­dam illustri regi Huugarie, tunc regnanti, fami­liariter adherebant, et eidem ad adhuc viuenti fi­deliter seruiebant, qui idem dominus rex Ladis­laus, inter viuos existens, predictis aduersariis su­is infestus fuerat manifeste, et eos eciam tunc tem­poris persequebatur, cum proh dolor, a suis infi­delibus extitit interfectus; eiusdem domini regis Ladislai post obitum, terram, villam, seu pos­sessionem Keer nuncupatam, cum alia villa P a­nyala appellata, in Comilatu de Zathmar, iuxta Zomus fluuium existentes, cum loco diruti castri eorum, et cum duobus molendinis in eodem flu­uio Zomus constitutis , quae omnia in porcionem Ladislai, eteiusdem Mykch, puerorum innocentium, iuniorum filiorum suorum pro habita diuisione cum fratribus suis cesserant possidenda. Stephanum, fi­lium suum primo matrimonio procreatum, Magi­ster Iacobus, filius Thome, qui Copoz alio no~ mine nuncupatur, vnus ex sociis ipsius Stephani, ratione affinitatis, quam contraxit cum eo, ducen­do ad presenciam Capituli Waradiensis, cum idem Stephanus esset in manibus eius constitutus, per modum empeionis, que tamen nullaest, sibi in litteris eiusdem Capituli scribi fecisset, inuento eo colore, ne easdem villas eorum alii aduersarii cum suis pertinenciis occuparent: quod etiam Copoz ad cautelam asserit se fecisse, prout hoc idem Comes Mychael nobis exposuit oraculo viue vocis, cum

Next

/
Oldalképek
Tartalom