Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

Michael is de Bodrug, in possessionibus Ileligiosa­rum Dominarum Monasterii S. Mariae de valle Vesprimiensi constitutas, ad ammonitionem et re­quisitionem praedictarum Dominarum, a iure Ma­gistratus, sicut temporibus praedecessorum nostro­rum , de beneplacito et conuenientia eorumdem li­berae fuerunt, quemadmodum a fratribus nostris senioribus scire potuimus , permisimus nostris et successiuis temporibus fore liberas et exemptas; in cuius rei testimonium praesentes concessimus lit­teras, sigillo communitas. Datum Wesprimii, in die media quadragesimae. Anno Domini millesimo, Ducentesimo , nonagesimo septimo. Petierunt ita­que eadem Domina Abbatissa et Conuentus suarum Sororum a nobis, vt priuilegium eiusdem Domini Episcopi nostris faceremus litteris confirmari. Nos autem petitionem earum in hac parte consideran­tes esse iuri consonam, et congruam rationi, prae­dictum priuilegium de verbo ad verbum praesenti­bus inseri, quemadmodum est praemissum, et te­stimonio scripti praesentis , ac authoritate nostra metropolitana fecimus roborari. Da­tum Strigonii anno Domini Millesimo , ducentesi­mo , nonagesimo septimo , quarto die Pentecostes." E coll. Heuencsi Tom. LXXIX. p. 532. Originales in archiuo Excelsae Cainerae. j4. Ch. 1297. Villicus, et vniuersi hospites de Nernethy Andreae Regi testantur de fidelitate filiorum Comitis Michaelis de Vbul tempore guerrae, ac disturbii libe­ris villis impensa. Domino Regi, Excellentissimo Domino eorum­dem Andreae, Dei gratia, Regi Hungariae villicus

Next

/
Oldalképek
Tartalom