Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

E coil. Dipl. Kaprinai sub B. Tom. II. nro. LXXVK p. 136. sq. jt. C/i. 1297. Idtem Andreas Ecclesiam Scepusiensem ab onere quingentas frumenti cruces pendendi eximit. Andreas, Dei gratia Hung. Dalm. ete. Rex. Vniuersis Christi, fidelibus, praesentium notitiam habituris, salutem in Domino sempiter­nam. Ad vniuersorum notitiam tenore praesenti­um volumus peruenire, quod licet comites et ca­stellani deScepus, pro tempore constituti, ad vsum et conseruationem castri nostri quingentas capecias de omni genere frugum, contra Deuin et iustitiam, singulis annis a praeposito et Ecclesia S. Martini recepissent, et nos post adepta regni nostri guber­nacula, quia castrum nostrum Seepusiense victua­libus illa vice non modicum indigebat, in recom­pensationem dictarum D. capeciarum singulis annis X. marcas fini argenti, cum pondere Camerae no­strae, de terragio Saxonum de Scepus, Praeposito et Ecclesiae B. Martini de Scepus dare et persolui ordinauissemus; tamen quia nos considerantes, ex­aetionem dictarum D. capeciarum frugum ad ani­mae nostrae dispendium cedere in futurum, atten­dentesque obsequia gratiosa et acceptabilia seruitia ven. Palris Iacobi, D. gr. Episcopi ipsius Ecclesiae S. Martini de Scepus, quibus coram oculis nostrae Maiestatis meruit multipliciter complacere ; dictum Episcopum et Ecclesiam S. Martini de Scepus, ac suos successores ab onere et solutione dictarum D. capeciarum duximus per omnia absoluendas; vo­lentes, vt dictus Episcopus, et sui successores, ac dicta Eeclesia S. Martini ad solutionem D. capecia­rum praemissarum frtigum nullatenus de cetero

Next

/
Oldalképek
Tartalom