Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

brachio , noslri auctoritate vtentCs, ab ornnibiis nostris iudicibus, officialibus, seu quibuslibet aliis, molestare volentibus defendere, ac protegere stu­diosius debeatis ; quod si secus feceritis, nostrarn indignationem non immerito incurretis. Datiim Budae, in festo Beati Martini. Anno Domini Mil­lesimo, ducentesimo , nonagesimo septimo. " E MSS. Heuenesi Tom. VV. p. 171. Kaprinai sub B. Tom. If. nro LXII. p. 10G-7. Originales in Arcliiuo Capituli Poson. MSS. Heuenesi Tomo JNN. nroL. p. 403. A. Ch. 1297. Idem Andreas lltteras Lodomerii A. Episco­_ pi Strigon. Capitulo Budensi ratione tributi a portii ^ Ptst coricessas , confirmat. Nos Andreas, Dei gratia, Rex Hungarie , si­gnificamus omnibus, quibus expedit, praesentium per tenorem, quod fidelis noster Praeposiius et capitulum Budensis Eeclesiae exliibuerunt priuile­giales Venerabilis Patris, Domini Lodomerii, D pi gratia, Arcliiepiscopi Strigoniensis, contra cai rict­rios et naucleros de portu Pestiensi, petentes eas nostris patentibus litteris confirmari: Quarum tenor talis est (v. ad an. 1285.) Et quia iustis petentiuin desideriis benignum nos conuenit impertiri fauo­rem, petitionibus praedictoruni fidelium nostrorum, exigente iustitia, sicut decuit, occurrentes, dictas litteras praefati Patris veuerabilis de verbo ad ver­bum insertas praesentibus, auctoritate regia duxi­mus confirmandas. Datum Budae, Anno Domini Millesimo, ducentesimo, nonagesimo septimo — die mensis Iunii. , Ex originali capituli Strig. Coll. DipJ. Szechenyi T. Iff. nro 20. Katona Tom. VI. p. 1172. ln Manu Scriptis Heuenes. Tom. XIII. p. 219. sq. Et XIV. p. 31.

Next

/
Oldalképek
Tartalom