Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 2. (Budae, 1830.)

undo vix euadere potuerunt. Quam quidem appel­lationem in scriptis, coram idoneis testibus roga­tis, per nos missis, Procuratoribus seu vicariis praedicti G. electi, apud Strigonium praedictus Emericus dari fecit et offerri. " E iMSS. R. P. Xisti Scliier ediclit Pray Hier. P. T. p. 166. tn collectionem suam sumsit Dan. Cornides Tom. II. p. 472. Recensuit Katona Tom. VI. p. 1219. G. Ko­vachich in suppl. Comit. Tom. I. p. 226. sqq. A. Ch. 1299. ldem Andreas monialibus Virginis gloriosae priuilegium a Ladislao Cliuno concessum, ad petitio­nem loannis de Ordine FF. Praedicatorum confirmat. Nos Andreas , Dei gratia , Rex Hungariae, si­gnificamus, quibus expedit, vniuersis, praesenti­um per tenorem: Quod frater Ioannes de Ordine Fratrum Praedicatorum, Procurator sororum, de insula Virginis gloriosae, exliibuit nobis patentes litteras Domini Ladislai illustris regis Ilungariae, clarae recordationis, charissimi patris nostri patru­elis , petens a nobis cum instantia , vt ipsas ratas habere et nostris dignaremur patentibus litteris con­firmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Nos Ladislaus , Dei gratia, Rex Hungariae, signi­ficamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per tenorem: Quod nos ob remedium et salutem animae nostrae quamdam terram castri nostri T. inter T. et T. existentem, Dominae Elisabelh So­rori nostrae charissimae, ac aliis sororibus de in­su!a B. Virginis, cum omnibus vtilitatibus et per­tinentiis suis, iure perpetuo duximus coriferendam. Datum Albae feria sexta post festum Sancti Galli. Nos igitur supplicationibus ipsius Fratris Ioannis et sororum, regio occurrentes cum fauore, eas-

Next

/
Oldalképek
Tartalom