Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VI. Vol. 1. (Budae, 1830.)

rum scilicet inimici, de suis possessionibus non sc­cundum iudicium, sed per potentiain et violenti­am expulissent, alios ex filiis suis in Poloniam, et alios in ( Russiam ) Rutheniam efFugantes, ipsum Comitem Michaelem et Mychk, iuniorem filium filium suum vsque in Strigonium elongando pro eo, quod idem Comes Michael et filii sui maiores, Domino suo Ladislao tertio, bonae memoriae, quondam illustri Regi Hungariae, tunc regnanti , familiariter adhaerebant, et eidem adhuc viuenti fi­deliter seruiebant. Idem Dominus rex Ladislaus, inter viuos existens, praedictis aduersariis suis in­festus fuerat manifeste, et etiam tunc temporis persequebatur, cum proh dolor! a suis infidelibus extitit interfectus. Eiusdem Domini regis Ladislai post obitum , terram , villam , seu possessionem Keer vocatam cum alia P a n y a 1 a appellata , in Comitatu de Zathmar iuxta Zomos fluuium exi­stentes, cum loco diruti castri eorum, et cum du­obus molendinis in eodem fluuio Zomos, constitu­tis, quae omnia in portionem Ladislaum, et eiusdem Mykch puerorum innocentium iuniorem filiorum suorum praehabita diuisione cum fratribus suis, cesserunt possidenda, Stephanum filium suum de primo matrimonio procreatum , Magister Iacobus, filius Thomae, qui Copaz alio nomine nuncupa­tur , vnde ex sacris ipsius Stephani ex ralione afli­nitatis, quam contraxit cum eo, ducendo ad prae­sentiam Capituli Varadiensis, cum idem Stephanus esset in eiusdem manibus constitutus, per modum emtionis, quae tamen nulla esset, et in litteris eiusdem capituli scribi fecisset, iuuento eo colo­lore, vt easdem villas eorum aduersarii alii cum suis pertinentiis occuparent, quod etiam idem Co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom