Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

admodum dudum eisdem dignoscimur contulisse. Vt igitur huiusmodi coliatio per nos facta robur obtineat perpetuae firmitatis, nec vllo vnquam tempore per quempiam possit vel debeat retracta­ri; praesentes concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Venerabi­lis Patris Gregorii, Dei gratia episcopi Chanadien­sis, aulae nostrae Canceilarii, dilecti et fidelis no­stri. Anno Domini MCCXC. Regni autem nostri anno XVIII. Ex originali membrana Arehiui Capituli Vesprimien. Sigillum dupplex pendens. A. Ch. 1290. Idem Ladlslcms magistro Stephano, ac Pau­lo, fdiis Michaelis , terras Dobola , Kuwej et Iged donat. Nos Ladislaus , Dei gratia, Fiex Hungariae , memoriae commendantes, significainus vniuersis: Quod consideratis fidelitatibus, et seruitiorum me­ritis Magistri Stephani et Pauli , filiorum Michae­lis, quasdam possessiones seu terras Ioannis, filii Gebhardi , videlicet Doboka, et Nicolai, Kuvey et Igey vocatas, hominum sine herede decedenti­um, et ad manus nostras regias, de regni consue­tudine approbata, deuolutas, dedimus et contuli­mus eisdem Magistro Stephano et Paullo fidelibus nostris perpetuo possidendas. Datum prope Che­gled feria secunda post Dominicam oculi mei. An­no Domini MCCXC." Ex analectis Fejervarianis Tom. I. nro CCCXXV.

Next

/
Oldalképek
Tartalom