Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

quo facto collationis dictarum possessionum obten­taessent, vel exstitissent, cassa, et viribus irrita esse volumus et per omnia praesentibus reuoca­mus. Datum in Ilakus in octaua ascensionis anno Domini J289. " Ex autograplio a Matliia rege A. 1461. transumto et solemni priuilegio confirmato. A. CJi. 1289. Idem Ladislaus vniuersis, qui se a contra se rebellantibus retraxerint , gratiam facit, fauoresque pollicetar. Ladislaus, Dei gratia, Rex Hungariae, fide­libus suis vniuersis , Nobilibus et aliis, quibus praesentes ostendentur, salutem et gratiam. Asse­curamus vniuersitatem Vestram per praesentes su­per eo , quod quicunque Vestrum ab liis , qui contra nostram procedunt Maiestatem , se retra­xerit, et nobis fidelitatem obseruauerit, et id no­bis per Magistrum Stephanum et Paulum , filios Comitis Michaelis , filii Vbul, constiterit: omnes excessus Vestros indulgebimus et remittemus et vos prosequemur omni bono, regio cum fauore inuigi­lantes ad vestram promotioriem et honorem. Datum in Berecha , feria sexta post festum omnium San­ctorum. Anno Domini MCCLXXXIX. E coll. Dipl. Kaprinai sub B. Tom. 11. p. 128. A. Ch. 1289. Idem Ladislaus Magistro Nicolao de Gerend ob insignia fidelitatis , in expugnatis Scepusiensibus praesertim populis exhibitae, merita terras Keresztur, Gurgud ac Hdrke, in Comitatu de Thorda, confert. Ladislaus, Dei gratia, Hung. Dalm. Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cuma-

Next

/
Oldalképek
Tartalom