Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ctae villae per Comitem Aegidium de Chiak, co­ram testimonio Conuentus Szaladiensis separari fe­cimus et distingui; metae autem terrae ipsorum, sicut in litteris dicti conuentus Szaladiensis vidi­mus contineri, hoc ordine distinguuntur ( Metae ) In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Ma­gistri Benedicti, Praepositi Orodiensis, Aulae no­strae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. An­110 Domini MCCLXX. regni autem nostri primo. " E Coll. Dipl. Kaprinai Tomo II. p. 91-2. A. Ch. 1270. Idem Stephanus priuilegium Patris sui super possessione Cholnoh confcrmat. Stephnus, Dei gratia, Hung. Dalm. Croatiae, Ram. Seru. Galic. Lodom. Cuman. Bulgariaeque Bex. Omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus, quam futuris , praesentium notitiam habiluris, sa­lutem in omnium Saluatore. Ea , quae in tempore geruntur, ne cum tempore faciliter labantur, so­lent scripturarum serie affirmari. Proinde ad vni­uersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod adepto regni nostri integrali gubernaculo, accedentes ad nos viri Deo amabiles, Fratres Prae­dicatores de insula Virginis gloriosae, nobis priui­legium Domini Belae, regis Hungariae, inclitae re» cordationis , patris nostri carissimi, confectum su­per donatione possessionis, Cholnok vocatae, no­bis humiliter praesentarunt. Nos igitur ducti be­nignitate regia , ipsum priuilegium , nostris mani­bus acceptantes inspeximus et perlegi fecimus, per singulos fratruin. In quo siquidein priuilegio vidi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom