Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
aule nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis noslri. Anno ab Incarnatione Domini MCCLXX. primo , regni aulem nostri anno secundo." E Diplom. Hung. in fol. p. 350. scjfj. A. Ch. 1271. Idem Stephanus Simeonem, et Amanum de Bille, ex iobbagionatu Castri Zaladiensis eximit, in coetumque Nobilium cooptat. Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Regalis sublimitatis benignitas, licet alta contemplatur , summo consilio prouidendo, humilia quoque prospicit, a suis omnibus, quibus forte subiacent, misericorditer subleuando, vt temporalia aequa deliberatione moderentur et aeterna pia remuneratione feliciter consequantur ; proinde ad vniuersorum tam praesentium, quam futurorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire : Quod cum Simon et Amanus, filii Comitis Dominici de Bylle , qui de Iobbagionibus Castri Szaladiensis originem duxerant, in expeditione nostra , quam contra regem Bohemiae habuimus, gratum et laudabilem impendissent famulatum ; Nos consideratis ipsorum fidelitatibus , et meritoriis obsequiis, eosdem et fratres suos vterinos, Paulum videlicet, Dominicum, Petrum, Benedictum, et Blasium, de eodem iobbagionatu castri eximentes , in numerum Seruientium regalium et cetum Nobilium regni nostri, ex munificentia regia duximus transferendos ; volentes, quod tam ipsi, quam ipsorum heredes, perpetua nobilitate