Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tus Simigliiensis, Yesprimiensis, et Szaladiensis in quibuseunque locis constituti, ab omni iurisdictio­ne et iudicio comitum seu curialium Comitum Simeghiensis, Vesprimiensis et Szaladiensis consti­tutorum per eosdetn habeantur prorsus expediti et liberaliter sint exempti prout per alios reges proa­uos et praedecessores nostros ipsi Yesprimiensi Ec­clesiae indultum fuerat, et concessum, annuentes magnifice, seu volentes, quod a modo nullus Co­mitum seu curialium Comitum praedictorum comi­tatuum ipsos populos suo adstare iudicio compellat, seu compellere praesumat, nostri in omnibus dun­taxat iudicii experientiae relinquendo. Si qui vero huic nostrae concessioni feliciter admissae, volue­rint contraire, vindictam sentient — — Datum apud Kedhida, circa festum ascensionis Domini sexto kalendas Iunii. Anno millesimo, ducentesi­mo, septuagesimo octauo. " Apud Sclimitth Epp. Agr. Tom. I. p. 230. Katona Tom. VII. p. 758. sq. Donationales has idem Andreas, regiam dignitatem adeptus, confirmauerat. A. Ch. 1278. Ioannes M. Tauernicorum Andreae, Ducis Sclauoniae, priuilegium Capitulo Vesprimiensi conces­surn, obseruari percipit. Nos Ioannes, Magister Tauernicorum Domini Andreae, inclyti Ducis totius Sclauoniae , et Co­mes Szaladiensis, memoriae commendantes, signi­ficamus tenore praesentium vniuersis : Quod Re­uerendi nostri, Capitulum Ecclesiae Yesprimiensis, per suos Procuratores speciales fecerunt nobis ex­hibere priuilegium Domini nostri Andreae, Ma­gnifici Ducis totius Sclauoniae, Dalmatiae atque

Next

/
Oldalképek
Tartalom