Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IV. Vol. 3. (Budae, 1829.)

E Collect. Heuenesiana. Tomo XXIX. p. 208. scj. Transumtae a Stephano V. anno 1270. {. Ch. 1269. Ideni Bela, Dax Sclauoniae , /lospitibus de S. 4mbrosio, libertates hospitum de Verocze confert. Bela, Dei gratia, Dux totius Selauoniae, Dal­matiae, et Croatiae , Vniuersis Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in onmium Saluatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod hospites nostri de Sancto Ambrosio, ad nostram accedentes praesentiam, a nohis humiliter postularunt, vt eos sub libertate habere, et conseruare dignaremur, qua gaudent hospites nostri de Verocze. Nos itaque supplica­tionibus eorum annuentes, de benignitate nostra talem eisdem Hospitibus nostris gratiam duximus faciendam: quod a iurisdictione Comitis de Ver­ocze, pro tempore constituti , sint liberi et ex­emti ; et quemcunque de eadem villa communiter in Villicum eligere voluerint, praeficiendi et re­cipiendi liberam habeant facultatem , ita tamen, quod saepe dicti hospites singulis annis, in festo Beati regis Stephani, ratione marturinarum , pro quibus antea decem marcas se soluisse asserebant, triginta et quatuor marcas soluent nobis in dena­riis banalibus, dando pro qualibet marca quinque pensas; tali adiecta conditione: quod si praefatum terrninum omitterent in soluendo, in octaua diei solutionis cum dupplo soluere tenebuntur. In cu­ius rei memoriam et perpetuam firmitatem prae­sentes contulimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis Patris Ladislai , Episcopi Tyniensis, dilecti et fidelis no­stri, aulae nostrae Cancellarii. Anno ab incarna-

Next

/
Oldalképek
Tartalom